Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/158

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
138
[Lines 934—972
SENECA'S TRAGEDIES.

Nubila fati pelle, ac miseri
Temporis omnes dimitte notas: 935
Redeant vultus ad læta boni.
Veterem ex animo mitte Thyesten.
Proprium hoc miseros sequitur vitium,
Nunquam rebus credere lætis.
Redeat felix Fortuna licet, 940
Tamen afflictos gaudere piget
Quid me revocas, festumque vetas
Celebrate diem? quid flere jubes.
Nulla surgens dolor ex causa?
Quis me prohibet flore recenti 945
Vincire comam? prohibet, prohibet.
Vernæ capiti fluxere rosæ;
Pingui madidus crinis amomo
Inter subitos stetit horrores;
Imber vultu nolente cadit. 950
Venit in medias voces gemitus;
Mœror lacrimas amat assuetas.
Flendi miseris dira cupido est.
Libet infaustos mittere questus.
Libet & Tyrio saturas ostro 955
Rumpere vestes. ululare libet.
Mittit luctus signa futuri
Mens, ante fui præsaga mali.
Instat nautis sera tempestas,
Cum sine vento tranquilla tument. 960
Quos tibi luctus, quosve tumultus
Fingis demens? credula præsta
Pectora fratri. jam quidquid id est,
Vel sine causa, vel sero times.
Nolo infelix; sed vagus intra 965
Terror oberrat; subitos fundunt
Oculi fletus, nee causa subest.
Dolor, an metus est? an habet lacrimas
Magna voluptas?


ATREUS, THYESTES.

Atreus, festivitatem simulans, fratrem ad poculum invitat. Cupienti
illi videre liberos; quo plenius gauderet, ostendit capita
& palmas, & quid actum sit aperit; hinc dolor,
ira, convicia, exsecrationes ortæ.


ATR. Festum diem, germane, consensu pari 970
Celebremus: hic est, sceptra qui firmet mea,
Solidamque pacis alliget certæ fidem.


lucky position. Let Thyestes, as he is now, cease to be Thyestes of the past! This peculiar fault always characterizes the miserable, that they lose all faith in the possibilities of prosperity, let fortune return to me whilst in a happy