Page:Ten Tragedies of Seneca (1902).djvu/422

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
[Lines 1—10
 
 

DRAMATIS PERSONÆ.

Medea. Nutrix.
Jason. Chorus Corinthiorum.
Creon. Nuntius.


ARGUMENTUM.

Jason cum uxore & liberis post interfectum Peliam Corinthi exsulabat. Ubi cum Creon rex ilium generum legisset, Medea res suas sibi habere a marito, ab rege aliud exsilium quærere jubetur. Illa unius diei impetrata mora, Creusæ sponsæ, pallam & monile magicis infecta venenis mittit: quibus indutis ignem corripuit palla, misereque nova nupta, una cum patre in natæ auxilium accurrente, combusta est, Medea denique filiis, quos Jasoni pepererat, in patris conspectu trucidatis, per æra aufugit.


ACTUS PRIMUS.

MEDEA.

Medea deserta superos inferosque Jasonis ultores invocat.


Dii conjugales tuque genialis tori
Lucina custos, quæque domitorem sieti
Tiphyn novam frenare docuisti ratem,
Et tu profundi sæve dominator maris,
Clarumque Titan dividens orbi diem, 5
Tacitisque præbens conscium sacris jubar,
Hecate triformis, quosque juravit mihi
Deos Jason, quosque Medeæ magis
Fas est precari, noctis æternæ chaos
Aversa Superis regna, Manesque impios, 10