Page:TheManualOfIndulgences.djvu/16

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.

DECRETUM.

Iamdiu necessitas, nedumm atilitas persentiri coeperat, ut in lucem prodiret authentica atque absoluta Sylloge seu Collectio, quae omnes et singulas preces piaque opera, quibus peragendis ex provida salutarique Romanorum Pontificum liberalitate lndulgentiae concessae fuere, rite accurateque complecteretur. Postrema enim Collectio, neque omnis imparfectionis expers videbatur, nec, quod potissimum est, omnes et singulas Indulgentias hucusque impertitas recensebat. Iamvero magni interest, ut Christifideles probe noverint quae et quales Indulgentiae quibusve operibus una cum adiectis ad eas Incrandas conditionibus applicitae coniunctaeque fuerint. Quandoquidem coelestis Indulgentiarum thesauri ideo a Christo Domino concredita fuit Ecelesiae suae dispensatio identidem facienda, ut fideles iisdem Indulgentiis sive ad temporalem suorum peccatorum hac in vita poenae reatum exsolvendum, sive ad defunctorum animas piacularibus poenis detentas sublevandas, uti iuvarique possent.

His igitur rationum momentis merito perpensis, factaque per infrascriptnm S. Congregationis Induligentiis et SS. Reliquiis tuendis praepositae Cardinalem Praefectum SS. Domino Nostro Pio Papae IX relatione, Summus idem Pontifex