Page:The Life of Sir Thomas More (William Roper, ed by Samuel Singer).djvu/219

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
APPENDIX.
163

factus est. Sed interim in publico Regni Senatu lectus est orator Populi; præterea legatus Regis nonnunquam fuit alias alibi: postremo vero Cameraci comes et collega junctus principi legationis Cuthberto Tunstallo tum Londinensi mox Dunelmensi Episcopo, quo viro vix habet orbis hodie quicquam eruditius, prudentius, melius. Ibi inter summos orbis christiani monarchas rursus refecta fœdera redditamque mundo diu desideratum pacem, et lætissimus vidit, et legatus interfuit.

Quam superi pacem firment faxintque perennem. In hoc officiorum vel honorum cursu quum ita versaretur ut neque princeps optimus operam ejus improbaret, neque nobilibus esset invisus, nec injucundus populo, furibus autem, homicidis, hæreticisque molestus, pater ejus [1]tandem Joannes Morus eques et in eum Judicum Ordinem a principe cooptatus, qui regius consessus vocatur, homo civilis, suavis, innocens, mitis, misericors, æquus et integer, annis quidem gravis, sed corpore plusquam pro ætate vivido, postquam eo productam sibi Vitam vidit ut filium videret Angliæ Cancellarium, satis in terra jam se moratum ratus, libens emigravit in Cœlum. At filius, defuncto patre, cui quamdiu supererat comparatus et juvenis vocari consueverat, et ipse quoque sibi videbatur, amissum jam patrem requirens, et æditos ex se liberos quotuor ac nepotes undecim respiciens apud animum suum cœpit persenescere. Auxit hunc affectum animi subsecuta statim, velut adpetentis senij signum, pectoris valetudo deterior. Itaque mortalium harum rerum satur, quam rem a puero pene semper optaverat, ut ultimos aliquot vitæ suæ annos obtineret liberos, quibus hujus vitæ negotijs paulatim se subducens futuræ posset immortalitatem meditari, eam rem tandem (si cœptis annuat DEUS) indulgentissimi Principis incomparabili beneficio resignatis honoribus impetravit: atque hoc sepulchrum sibi, quod mortis eum nunquam cessantis abrepere quotidie commonefaceret, translatis huc prioris uxoris ossibus, extruendum curavit. Quod ne superstes frustra sibi fecerit, neve ingruentem trepidus mortem horreat, sed desiderio Christi libens oppetat, mortemque ut sibi non omnino mortem, sed januam Vitæ fælicioris inveniat precibus eum piis, lector optime, spirantem precor defunctumque prosequere.

  1. A. D. 1518.