Page:The parochial history of Cornwall.djvu/139

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
There was a problem when proofreading this page.
97
BODMIN.

Peter at Medeshamsted, or Peterborough, and contemporary with the transactions which he relates.

In his work "De Vita et Gestis Henrici secundi et Ricardi primi," ex editione Thomæ Hearnii, Oxon. 1735, 2 vols. 8vo. vol. i. pp. 228–229.

Eodem anno, quidam Canonicus de Abbatiâ Bothmeniæ, quæ in partibus Cornubiæ sita est, Martinus nomine, statim post Epiphaniam Domini, furtive asportavit Corpus Sancti Petroci; et eum eo i'ugiens transfretavit, et illud secum detulit usque ad Abbaciam Sancti Me- venni, sitam in partibus Minoris Britaniae. Quod ctim Rogero Priori Bothmeniae & Canonicis ibidem Deo ser- vientibus innotuisset, predictus Prior, consilio Fra- trutn suorum, D'n'm Regem Angliae Henricum, filium Matildae Imperatricis, adiit, ut, per ipsius potentiae aux- ilium, Corpus Sancti Petroci, quod per fur turn amise" rant, recuperassent. Adinstantiam autem illorum, con- cessit eis praefatus Rex auxilium suum ; & mandavit per litteras suas Rollando de Dinamno Justiciaris Britanniae, quod sine dilatione fageret illud Corpus reddi. Audito itaque mandate Regis, praedictus Rollandus venit cum armata manu & potenti ad Abbatiam Sancti Mevenni, et praecepit illud corpus reddi ; quod cum Abbas et Mo- nachi ejusdem loci reddere nollent, ipse minas addidit, jurans se per vim, nisi celerius redderetur, extrahere velle illud. Quod ipsi audientes, noluerunt iram prefati Regis Angliae incurrere: sed beatum Corpus illud red- diderunt pra3nominato Rogero Priori Bothmeniae, die Dominica Clausi Pentecosten, festo scilicet Sanctorum Gervasii et Prothasi, Martyrum, scilicet 13 kalendas Julii ; redditumque est ei corpus illud Sanctum cum omni integritate, &- sine aliqua diminutione, Abbate & Monachis Ecclesiae Sancti Mevenni, jurantibus super Reliquias ejusdem Ecclesiae quod de Corpore illo nihil retinerent, sed idem Corpus non alternatum redderent. Quod cum factum fuisset, praenominatus Prior Both- meniae cum gaudio in Angliam rediens, Corpus beati H