Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/122

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

impia non veritast divos scelcrare parentes:
omnia fanda nefanda malo permixta furore40.=
iustificam nobis mentem avertere deorum.
quarc ncc tales dignantur visere coetus,
nee se contingi patiuntur lumine claro

LXV

Etsi me assiduo confectum cura dolore
sevocat a doctis, Hortale, virginibus,
nee potis est dulcis Musarum expromere fetus
mens animi, tantis fluctuat ipsa malis:
namque mei nuper Lethaeo gurgite fratris5
pallidulum manans alluit unda pedem,
Troia Rhoeteo quern subter litore tellus
ereptum nostris obterit ex oculis.
****
[alloquar, audiero numquam tua [facta] loquentem,]
numquam ego te, vita frater amabilior,10
aspiciam posthac. at certe semper amabo,
semper maesta tua carmina morte *canam,
qualia sub densis ramorum concinit umbris
Daulias absumpti fata gemens Ityli —
sed tamen in tantis maeroribus, Hortale, mitto15
haec expressa tibi carmina Battiadae,
ne tua dicta vagis nequiquam credita ventis
effluxisse meo forte putes animo,
ut missum sponsi furtivo munere malum
procurrit casto virginis e gremio,20
quod miserae oblitae molli sub veste locatum,
dum adventu matris prosilit, excutitur:
atque illud prono praeceps agitur decursu,
huic manat tristi conscius ore rubor.