Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/148

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

heu, mihi surrepens imos ut torpor in artus
expulit ex omni pectore laetitias!
non iam illud quaero, contra me ut diligat ilia,
ant, qnod non potis est, esse pudica vclit:
ipse valere opto ct tactrum hunc deponere morbnm.25
o di, reddite mi hoc pro pietate mea

LXXVII

Rufe mihi frustra ac nequiquam credite amico
(frustra? immo maemo cum pretio atquc malo),
sicinc subrepsti mi, atque intestina perurens
ei misero eripuisti omnia nostra bona?
eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum
vitae, heu heu nostrae pcstis amicitiae

LXXXI

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi,
bellus homo, quern tu diligere inciperes,
practerquam iste tuus moribunda ab sede Pisauri
hospes inaurata pallidior statua,
qui tibi nunc cordist, quern tu pracponere nobis
audes, et nescis quod facinus facias

LXXXII

Ouinti, si tibi vis oculos debere Catullum
aut aliud siquid carius est oculis,
eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis seu quid carius est oculis.