Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/18

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

I.

Cui dono lepidum novum libellum
arida modo pumice expolitum?
Corneli, tibi: namque tu solebas
meas esse aliquid putare nugas,
iam tum, cum ausus es unus Italorum
omne aevum tribus explicare chartis . . .
doctis, Iuppiter, et laboriosis!
quare habe tibi quidquid hoc libelli,
qualecumque; quod, o patrona virgo,
plus uno maneat perenne saeclo.

II.

Passer, deliciae meae puellae,
quicum ludere, quem in sinu tenere,
cui primum digitum dare appetenti
et acris solet incitare morsus,
cum desiderio meo nitenti
carum nescio quid lubet iocari
et solaciolum sui doloris,
credo ut tum gravis acquiescat ardor:
tecum ludere sicut ipsa possem
et tristis animi levare curas!

IIa.


Tam gratumst mihi quam ferunt puellae
pernici aureolum fuisse malum,
quod zonam soluit diu ligatam.