Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/38

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

aut siquid hac re -f-tristins videbatur.
idem infacetost infacetior rure,
simul poem at a attigit; neque idem umquam15
aequest beatus ac poema cum scribit:
tarn gaudet in se tamquc se ipse miratur.
nimirum idem omnes fallimur, nequest quisquam
qucm non in aliqua re videre Suffcnum
possis. suus cuiqne attributus est error: :o
sed non videmus manticae quod in tergost.

XXIII

Furi, cui neque servus est neque area
nee cimex neque araneus neque ignis,
vcrumst et pater et noverca, quorum
dentes vel silicem comesse possunt,
est pulcre tibi cum tuo parente g
et cum coniuge lignea parentis.
nee minim: bene nam valetis omnes,
pulcre concoquitis, nihil timetis,
non incendia, non graves ruinas,
non furta impia, non dolos vencni,10
non casus alios periculorum.
atqui corpora sicciora cornu
aut siquid magis aridumst habetis
sole et frigore et esuritione.
quarc non tibi sit bene ac beate?15
a te sudor abest, abest saliva,
mucusque et mala pituita nasi.
haec tu commoda tarn beata, Furi,
noli spcrnere nee putare parvi,
et scstertia quae soles precari20
centum desine; nam sat es beatus.