Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/40

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

XXIV

O qui flosculus es Iuvcntiorum,
non horum modo, seel quot aut fuerunt
aut posthac aliis erunt in annis,
mallem divitias Midae dedisses
isti, cui ncque scrvus est neque area,5
quam sic tc sineres ab illo amari.
'quid? non est homo bcllus?' inquies. est:
sed bello huic neque servus est neque area.
hoc tu quamlubet abice elevaquc:
ncc scrvum tamen illc habet neque arcam.1

XXV

Cinaede Thalle, mollior cuniculi capillo
vcl anseris medullula vcl imula oricilla
situque araneoso,
idemque Thalle, turbida rapacior procella,
cum fdiva mulier aries-f- ostendit oscitantes,5
remitte pallium mihi meum, quod involasti,
sudariumque Saetabum catagraphosque Thynos,
inepte, quae palam soles habere tamquam avita.
quae nunc tuis ab unguibus reglutina et remitte,
ne laneum latusculum manusque mollicellas10
inusta turpiter tibi flagella conscribillent,
et insolenter aestues velut minuta magno
deprensa navis in mari vesanicnte vento

XXVI

Furi, villula nostra non ad Austri
flatus oppositast neque ad Favoni
nee sacvi Borcac aut Apheliotae,
verum ad milia quindceim et ducentos.
o ventum horribilcm atque pestilentem!5