Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/54

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

an ut pervenias in ora vulgi?5
quid vis? qualubet esse notus optas?
eris, quandoquidem meos amores
cum longa voluisti amare poena

XLI

Ameana
tota milia me decem poposcit,
ista turpiculo puella naso,
decoctoris amica Formiani.
propinqui, quibus est puella curae,5
amicos medicosque convocate:
non est sana puella, nec rogare
qualis sit solet aes imaginosum

XLII

Adeste, hendecasyllabi, quot estis
omnes undique, quotquot estis omnes.
iocum me putat esse moecha turpis,
et negat mihi vestra reddituram
pugillaria, si pati potestis.5
persequamur eam, et reflagitemus.
quae sit, quaeritis. illa, quam videtis
turpe incedere, mimice ac moleste
ridentem catuli ore Gallicani.
circumsistite eam, et reflagitate,10
' moecha putida, redde codicillos,
redde, putida moecha, codicillos.'
non assis facis? o lutum, lupanar,
aut si perditius potes quid esse.
sed non est tamen hoc satis putandum.15
quod si non aliud potest, ruborem
ferreo canis exprimamus ore:
conclamate iterum altiore voce