Page:The poems of Gaius Valerius Catullus - Francis Warre Cornish.djvu/96

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

LXIV

Peliaco quondam prognatac vertice pinus
dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
cum lecti iuvenes, Argivae robora pubis,
auratam optantes Colchis avertere pellem5
ausi sunt vada salsa cita decurrere puppi,
caerula verrentes abiegnis aequora palmis;
diva quibus retinens in summis urbibus arces
ipsa levi fecit volitantem flamine currum,
pinea coniungens inflexae texta carinae.10
ilia rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
quae simul ac rostro ventosum proscidit aequor,
tortaque remigio spumis incanduit unda,
emersere + feri candenti e gurgite vultus
aequoreae monstrum Nereides admirantes.15
ilia * siqua alia viderunt luce marinas
mortales oculis nudato corpore Nymphas
nutricum tenus extantes e gurgite cano.
tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,
tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,20
tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.
o nimis optato saeclorum tempore nati
heroes, salvete, deum * gens, o bona matrum
progenies salvete, iterum * salvete bonarum *.23 s
vos ego saepe meo vos carmine compellabo:
teque adeo eximie taedis felicibus aucte,25
Thessaliae columen Peleu, cui Iuppiter ipse,
ipse suos divum genitor concessit amores.