The English Historical Review/Volume 37/Annales Radingenses Posteriores

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search

Annales Radingenses Posteriores, 1135–1264

In 1879 Dr. F. Liebermann published, along with other brief monastic annals, the 'Annales Radingenses 1066–1189'.[1] They were derived from marginal notes attached to a table of the Paschal cycle of a manuscript formerly belonging to Reading Abbey, and now in the British Museum (Roy. 8, E. xviii). This is not, however, the only surviving instance of such an annotated table from Reading Abbey, as there exists in the library of St. John's College, Cambridge, a twelfth-century manuscript (no. 22) containing Bede's De Temporibus and one or two other works, and a Paschal cycle on the margin of which brief notes of events from 1135 to 1264 are jotted down. The present provost of Eton, in his catalogue of the St. John's manuscripts, has fully described this book (pp. 30 ff.), and has printed a few of the annalistic notes; but it seems worth while to print the whole of them, although they have not much of interest. They do not seem connected with the Reading annals which Matthew Paris appears to have used.[2] Such as they are, they are written by several different hands, some four or five, contemporaneous usually with the events commemorated, and a distinctly loyalist tone may be detected in this abbey so near to Windsor. Unfortunately, the longest entry, dealing with the battle of Lewes, has been erased, and I could only recover a few words. The year A.D., as might be expected, begins on 25 March. I have, as a rule, expanded words without noting the fact.

C. W. Previté-Orton.

fo. 111r. 1135. Hoc anno obiit Henricus rex Anglorum.
1148. Imperator Alemannie et rex Francorum Jerusalem uadunt.
1149. Concilium Remense presidente papa Eugenio.
1153. viii kal. Nouembris obiit rex Stephanus. Cui successit Henricus ii, xiiii kal. lanuarii unctus in regem.
1158. Domno Rainaldo abbacie Radingensis onus dimittente, successit domnus Rog(erus).
fo. 111v. 1164. Dedicacio ecclesie Radingensis a sancto Thoma Cantuariense archiepiscopo et martyre xiii kal. Maii.[3]
1165. Obiit abbas Rogerus. Successit Willelmus.
1168. Ordines indictionum lxxvii.
1170. Henricus ii coronari fecit Henricum filium suum.
1171. Hoc anno occisus est Tomas [sic] archiepiscopus Cantuariensis.
1173. Willelmo abbate in archiepiscopatum Burdegalensis ecclesie assumpto, successit Joseph.
1178. Idus Septembris, luna xxviii Solaris rotunditas in semicirculum est reducta ab hora via usque fere viiam.
1179. Lodouicus rex Francorum uenit ad sanctum Thomam.
1183. iii Idus Iunii obiit Henricus iii rex Anglorum, Henrici regis filius, die sancti Barnabe, patre nihilominus ante et postea regnante.
1186. Cedente domno Ioseph abbate, successit domnus H[ugo] ii, prior

Latissaquensis.

1187. Capta est crux Domini a paganis et terra Ierusalem et rex eiusdem, habitatoribus terre illius infinitis interfectis.
1189. ii Nonas Iulii apud Chinun obiit illustrissimus Anglorum rex Henricus ii. Cui successit filius eius Ricardus comes Pictauie iii Nonas Septembris.
1190. Obiit bone memorie abbas Ioseph de Radinga vi Idus Februarii, et eodem anno Ricardus rex Ierusalem proficiscitur.
1191. Willelmus de Longocampo episcopus Elyensis expulsus est ab Anglia. Iohannes filius regis Henrici ii, comes Moretonie, dedit unam cuppam de auro v marcarum ecclesie Radingensi.
1192. Regina Alienor uenit in Angliam. Johannes comes Moretonie dedit inperpetuum ecclesie Radingensi unam marcham auri.
fo. 112r. 1198. Ordines indictionum lxxix. Indictionis lxxxi annus primus.
1199. Obiit rex Ricardus, et Johannes frater eius coronatus est die ascensionis.
1200. Dominus Helias, canonicus Radingensis, in abbatem promotus est.
1204. Philippus rex Francie totam Normandiam subiugauit.
1205. Obiit Hubertus Cantuariensis archiepiscopus. Post cuius mortem ecclesia Anglicana passa est discidium.
1206. Iohannes rex, rediens de Pictauia in Angliam, ui extorsit magnam peccuniam a religiosis.
1207. Natus est Henricus filius Iohannis regis, scilicet vi Nonas Octobris.[4] Stephanus consecratus est in archiepiscopum Cantuariensem. Monachi Cantuarienses expulsi sunt de domo sua.
1208. Regnum Anglie generali subiacet interdicto. Ecclesia Radingensis accensa fulgure die sancti Gregorii. [12 March 1209.]
1209. Rex Otto in imperatorem consecratus est. Natus est Ricardus filius regis.
1210. Rex Iohannes subiugauit Hiberniam. Grauem exactionem in Iudeos et uiros religiosos exercuit. Willelmus de Braisise [sic] et multi nobiles exulant [sic].
1211. Nuncius pape nomine Pandulfus uenit in Angliam pro pace ecclesie reformanda.
1212. Iohannes rex Walliam intrauit, sed suorum timens proditionem reuersus est.
1215.[5] Celebratum est concilium generale Rome in ecclesia Lateranensi presidente Innocentio papa iii.
1216.[6] Ludouicus, filius Philippi regis Francorum, inopinate intrauit Angliam xii Kal. Iunii. Obiit rex Johannes xv Kal. Nouenbris, et coronatus est filius eius Henricus a Walo legato v Kal. Nouenbris apud Goucestriam [sic].
1220. Translatio sancti Thome martyris.
1221. Viuifica crux Christianis restituitur, et Damieta ciuitas Sarracenis redditur.
1222. Cometa apparuit.
1223. Obiit Philippus rex Francorum. Successit Ludouicus filius eius.
1226. Obiit pie memorie domnus Simon abbas Idus Februarii, et successit ei Adam abbas ex priore Leoministrie in abbatem promotus.
1229. Ciuitas Jerusalem reddita est inperatori xvi Kal. Aprilis, et in crastino ibidem coronam portauit sicut rex terre illius.
fo. 112v 1232. Hubertus de Burgo, qui fuit prius iusticiarius incarceratur.
1233. Factum est diluuium in die translacionis Sancti Benedicti quale post diluuium Noe uisum non fuit, ita quod fracti sunt pontes et edificia multa iuxta aquas sunt subuersa. Consecratus[7] est sanctus Eadmundus in archiepiscopum Cantuariensem iiii Non. Aprilis.
1235. [wrongly assigned later to 1237]. Henricus iiiius rex Anglie duxit Alienoram, filiam comitis Prouincie, xix Kal. Februarii apud Cantuariam. Et facta est coronatio regis et regine apud Westmonasterium xiii Kal. eiusdem.
1238. Decessit pie memorie abbas Adam. Cui successit Ricardus abbas.
1239. Natus est regi Henrico filius xiiii Kal. Iulii, et uocatus est Eduuardus.
1240. Hoc anno magni nominis uiri obierunt de regno Anglie, Willelmus de Waren comes de Surreie, Johannes de Laci comes Lincolnie, et gloriosus Eadmundus archiepiscopus Cantuariensis, pro quo Deus immensa operatur miracula. Cui successit Bonifacius.
1243. Ricardus comes Cornubie duxit uxorem sororem regine nomine Senchiam.
1244. Consecratus[8] est in archiepiscopum Cantuariensem Rome Bonifacius de Subaudia [sic] auunculus regine.
1246. Obiit Robertus Sarum episcopus die animarum. Cui successit Willelmus de Euerwic, prepositus de Beuerlaco.
1247. Factus est terre motus per Angliam in multis locis circa festum beati Petri que dicitur Cathedra, et eciam in transmarinis partibus x Kal. Martii.
1253. Obiit magister Ricardus de Wiz episcopus Cicestrensis, pro quo Deus multa operatur miracula.
1254. Circa Nativitatem Domini rediit dominus rex de Guasconia. vii Idus Decembris obiit Innocentius papa iiiius. Cui successit Alexander episcopus Hostiensis.
1255. Obiit Walterius archiepiscopus Eboracensis Kal. Maii. Eclipsis solis facta est iii Kal. Ianuarii. Obiit Willelmus de Eboraco episcopus Sarum ii Kal. Februarii. Cui successit magister Egidius decanus Wellensis.
1258.[9] Magnum parlamentum baronum apud Oxoniam. Expulsio iiii fratrum domini regis. Item dedicacio ecclesie Sarum in festo sancti Michaelis. Aduentus regis Alemannie in Angliam.
1261. Decessit magister Ricardus de Cicestria, abbas Radingensis, xi Kal. Aprilis. Successit Ricardus Banastre.
1262. Rex, scilicet Henricus iii, et regina, scilicet Alienora, transfretauerunt in Francia[m] post natiuitatem sancti Iohannis Baptiste; redierunt ante Natiuitatem Domini. Item obiit Ricardus comes Glouernie. Item obiit Egidius episcopus Sarum ii Idus Decembris. Successit Walterius de la Wyle.
fo. 113r. 1264. Bellum inter regem, scilicet Henricum iii, et barones … [four lines] … fugati [?] fuere et … capti, [?] scilicet, rex Henricus iii captus fuit [et] frater eius Ricardus, scilicet rex Alemannie, [et] Eduuardus, scilicet filius regis … iti ob[sides?] … [one line]… eodem anno … cometes, scilicet stella … per iii menses in estate splendorem … illius [?] … tendens [?]..

  1. Liebermann, Ungedruckte Anglo-Normannische Geschichtsquellen, Strassburg, 1879; the 'Annales Radingenses' occupy pp. 9–12.
  2. Luard, Chronica Maiora, vol. ii, p. xxix.
  3. Entry in red.
  4. Really 1 October 1207.
  5. Change of handwriting.
  6. Change of handwriting: inserted; this hand begins again 1226.
  7. Change of handwriting: inserted; this hand continues to 1255 inclusive.
  8. This should be at Lyons 15 January 1245.
  9. New handwriting begins.