Transactions of the Linnean Society of London/Volume 12/Glyphis and Chiodecton, two new Genera of the Family of Lichenes, with Descriptions and Figures of the Species hitherto discovered

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search

VII. Glyphis and Chiodecton, two new Genera of the Family of Lichenes, with Descriptions and Figures of the Species hitherto discovered.By Erik Acharius, M.D. F.M.L.S.

Read November 21, 1815.

Postquam fundamenta Lichenologiæ jam pridem jeci[1] vel vera, ut opinor, principia constitui, spem mihi facio, fore neminem rei hujus intelligentem, qui negaverit, duo hæc describenda genera, satis superque a reliquis omnibus distincta esse.

In dies increscere cœpit Lichenum tam numerus antea incognitarum specierum, quam de earum proprietatibus et partium formis singularibus notitia. Quæ harum detectarum divitiis superstructa est, scientia, specierum in plura genera distributionem necessariam reddidit; quando nempe characteribus essentialibus apprime convenientibus, fixis certisque, hæc determinari possunt.

Inter eas species, quarum apothecia intra singularem et e propria substantia, nec a thallo formatam verrucam locata sunt[2], distinctissimum inter reliqua a me stabilita, hue usque solum eminuit genus, quod Trypethelium vocatur[3]. Species illæ nuper detectæ, quarum descriptiones et figuras Societati Linneanæ dinensi jam offerre animum induxi, cum Trypetheliis natura et dispositione jam dictarum verrucarum et apotheciorum etiam conveniunt, sed propriis simul dignoscuntur characteribus essentialibus, quibus a Tryypetheliis omnibus et singulis ita discedunt, ut inter hæc, salvo eorum charactere generico, recipi nequeant. Hæ notæ e sequentibus clarius apparebunt.

GLYPHIS.

Character Generis Essentialis.

Receptaculum universale crustaceo-cartilagineum plano-expansum adnatum uniforme. Partiale verrucæforme, e propria substantia colorata formatum. Apothecia subcartilaginea subrotunda oblongiuscula elongataque supra denudata impressa vel canaliculata (atra), in singula verruca plura innata, intus homogenea.

Character Naturalis.

Receptaculum Universale. Thallus cartilagineo-membranaceus, contiguus uniformis plano-adnatus, effusus l. limitatus.
Receptaculum partiale. Verruca planiuscula, colore et substantia propria a thallo diversa, apothecia fovens. Apothecia numerosa verrucæ propriæ innata, ad ejus superficiem denudata, aggregata l. subconfluentia, difformia (subrotunda, oblonga, elongato-linearia) supra impressa, disco planiusculo, excavato l. subcanaliculato, in ambitu magis clevata submarginata, solidiuscula atra, parenchymate homogeneo.
Obs. Singulare hoc genus, equidem tam ab Opegraphis et Gyrophoris, quam a Tripetheliis distinctissimum, cum his tamen Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/55 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/56 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/59 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/60 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/61 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/62 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/65 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/66 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/67 Page:Transactions of the Linnean Society of London, Volume 12.djvu/68 Explic. Icon. Tab. III. fig. 3.—a. Crusta Lichenis cum apotheciis in corticis frustulo, magn. naturali.—b. Eædem partes magn. aucta.—c. et d. Verrucæ apotheciorum solitariæ cum parte crustæ ambientis supra visæ, magn. multum aucta, quarum prima (c.) verrucam juniorem integriusculam exhibet, ex apotheciis in ejus superficie subprominulis nigro-punctatam—secunda (d.) ætate provectiorem et supra omnino denudatam magisque deformem, in qua etiam apothecia fere tota denudata occurrunt.—e. Verruca alia horizontaliter resecta, formam et dispositionem subconcatenatam apotheciorum intra ejus substantiam exponens.

  1. Lichenographia Universalis, Göttingæ 1810 edita c. Tab. color, collatis Præmonendis in Synopsi mea Methodica Lichenum, jam nunc typis exscripta et mox evulganda.
  2. Lichenes Idiothalami Hyperogenei. Cfr. Conspectus Systemat. Lichenum in Synopsi supra memorata.
  3. Monographiam hujus Generis c. Figuris dedi in Actis Societ. Phytogr. Gorenkensis, vol. i, seqq. — Cfr. etiam de hoc Genere Synopsis Meth. Lichenum antea citata.