Bright's Anglo-Saxon Reader/Lactantius De Ave Phoenice

From Wikisource
Jump to: navigation, search

[The text is that of Riese (Anthologia Latina, II, Teubner, 1870); variants are obtained from the edition of Baebreus (Poetae Latine Minores, III, Teubner, 1881)/ - A = Cod. Parisinus (8th cent.); B = Cod. Veronensis (9th cent.); C (Riese, V) = Cod. Vossianus (10th cent.)]

Est locus in primo felix oriente remotus,
  Qua patet aeterni maxima porta poli,
Nec tamen aestivos hiemisve propinquus ad ortus
  Sed qua sol verno fundit ab axe diem.
Illic planities tractus diffundit apertos,
  Nec tumulus crescit nec cava vallis hiat;
Sed nostros montes, quorum iuga celsa putantur,
  Per bis sex ulnas eminet ille locus.
Hic solis nemus est consitus arbore multa
  Lucus perpetuae frondis honore virens.
Cum Phaēthonteis flagrasset ab ignibus axis,
  Ille locus flammis inviolatus erat;
Et cum diluvium mersisset fluctibus orbem,
  Deucalioneas exsuperavit aquas.
Non huc exsangues Morbi, non aegra Senectus,
  Nec Mors crudelis, nec Metus asper adest,
Nec Scelus infandum, nec opum vesana Cupido,
  Aut metus, aut ardens caedis amore Furor;
Luctus acerbus abest, et Egestas obsita pannis,
  Et Curae insomnes, et violenta Fames.
Non ibi tempestas, nec vis furit horrida venti,
  Nec gelido terram rore pruina tegit;
Nulla super campos tendit sua vellera nubes
  Nec cadit ex alto turbidus humor aquae.
Sed fons in medio est, quem vivum nomine dicunt,


  Perspicuus, lenus, dulcibus uber aquis,
Qui semel erumpens per singula tempora mensum
  Duodecies undis irrigat omne nemus.
Hic genus arboreum procero stipite surgens
  Non lapsura solo mitia poma gerit.
Hoc nemus, hos lucos avis incolit unica Phoenix,
  Unica, send visit morte refecta sua.
Paret et obsequitur Phoebo memoranda satelles:
  Hoc Natura parens munis habere dedit.
Lutea cum primum surgens Aurora rubeseìt,
  Cum primum rosea sidera luce fugat,
Ter quater ìlla pias inmergit corpus in undas
  Ter quater e vivo gurgite libat aquam.
Tollitur ac sumno considit in arboris altae
  Vertice, quae totum despicit una nemus,
Et conversa novos Phoebi nascentis ad ortus
  Expectat radios et iubar exoriens.
Atque ubi Sol pepulit fulgentis limina portae
  Et primi emicuit luminis aura levis,
Incipit illa sacri modulamina fundere cantus
  Et mira lucem voce referre novam,
Quam nec aēdoneiae voces nec tibia possit
  Musica Cirrheis assimilare modis.
Sed neque olor moriens imitari posse putetur,
  Nec Cylleneae fila canora lyrae.
Postquam Phoebus equos in aperta effudit Olympi
  Atque orbem totum protulit usque means,
Illa ter alarum repetito verbere plaudit
  Ignificerumque caput ter venerata silet.
Atque eadem celeres etiam discriminat horas
  Innarrabilibus nocte dieque sonis,
Antistes luci nemorique veranda sacerdos
  Et sola arcanis coscia, Phoebe, tuis.
Quae postquam vitae iam mille peregerit annos
  Ac se reddidderint tempora longa gravem,
Ut reparet lapsum fatis vergemtibus aevum,
  Adsuetum nomoris dulce cubile fugit;


Cumque renascendi studio loca sancta reliquit
  Tum petit hunc orbem, mors ubi regna tenet.
Dirigit in Syriam celeres longaeva volatus,
  Phoenicis nomen cui dedit ipsa Venus,
Secretosque petit deserta per avia lucos,
  Sicubi per saltus silva remota latet.
Tum legit aerio sublimem vertice palmam,
  Quae Garium Phoenix ex ave nomen habet,
In quam nulla nocens animans prorumpere possit,
  Lubricus aut serpens aut avis ulla rapax.
Tum ventos claudit pendentibus Aeolus antris.
  Ne violent flabris aera purpureum
Neu concreta notis nubes per inania caeli
  Submoveat radios solis et obsit avi.
Construit inde sibi seu nidum sive sepulcrum
  Nam perit, ut vivat: se tamen ipsa creat.
Colligit hic sucos et odores divite silva,
  Quos legit Assyrius, quos opulentus Araps,
Quos aut Pygmeae gentes aut India carpit
  Aut molli generat terra Sabaea sinu.
Cinnamon hic auramque procul spirantis amomi
  Congerit et mixto balsamo cum folio.
Non casiae mitis nec olentis vimen acanthi
  Nec turis lacrimae guttaque pinguis abest;
His addit teneras nardi pubentis aristas
  Et sociat myrrhae vim, panacea, tuam.
Protinus instructo corpus mutabile nido
  Vitalique toro membra quieta locat.
Ore dehinc sucos membris circumque supraque
  Inicit exequiis inmoritura suis.
Tunc inter varios animam commendat odores
  Depositi tanti nec timet illa fidem.
Interea corpus genitali morte peremptum
  Aestuatet et flammaam parturit ipse calor,
Aetherioque procul de lumine concipit ignem:
  Flagrat et ambustum solvitur in cinerem.


Quos velut in massam cineres in morte coactos,
  Conflat; et effectum seminis instar habet.
Hinc animal primum sine membris fertur oriri,
  Sed fertur vermis lacteus esse color.
Creverit immensum subito cum tempore certo,
  Seque ovi teretis colligit in speciem;
Inde reformatur qualis fuit ante figura
  Et Phoenix ruptis pullulat exuviis.
Ac velut agrestes, cum filo ad saxa tenentur,
  Mutari tiniae papilione solent,
Non illi cibus est nostro consessus in orbe
  Nec cuiquim inplumem pascere cura subest.
Ambrosios libat caelesti nectare rores,
  Stellifero tenues qui cecidere polo.
Hos legit, his alitur mediis in odoribus ales,
  Donec maturam proferat effigiem.
Ast ubi primaeva coepit florere iuventa,
  Evolat ad patrias iam reditura domos.
Ante tamen, proprio quicquid de corpore restat,
  Ossaque vel cineres exuviasque suas,
Unguine balsameo murraque et ture soluto
  Condit et in formam conglobnt ore pio,
Quam pedibus gestans contendit solis ad ortus
  Inque ara resideus ponit in aede sacra.
Mirandem sese praestat praebetque videnti;
  Tantus avi decor est, tantus abundat honor.
Principio color est, quali sua semina celant,
  Mitia quo croceo Punica grana tegunt.
Qualis inest foliis, quae fert agreste papaver,
  Cum pandit vestes Flora rubente solo,
Hoc humeri pectusque decens velamine fulget;
  Hoc caput, hoc cervix summaque terga nitent.
Candaque porrigitur fulvo distenta metallo,
  In cuius maculis purpurn mixta rubet:
Clarum inter pennas insigne est super, Iris
  Pingere ceu nubem desuper alta solet.


Albicat insignis mixto viridante zmaragdo
  Et puro cornu gemmea cuspis hiat.
Ingentes oculos credas geminos hyacinthos,
  Quorum de medio lucida flamma micat.
Aequatur toto capiti radiata corona
  Phoebei referens verticis alta decus.
Crura tegunt squamae fulvo distincta metallo;
  Ast ungues roseo tinguit honore color.
Effigies inter pavonis mixta figuram
  Cernitur et pictam Phasidis inter avem.
Magnitiem, terris Arabum quae gignitur, ales
  Vix aequare potest seu fera seu sit avis
Non tamen est tarda ut volucres, quae corpore magno
  Incessus pigros per grave pondus habent,
Sed levis ac velox, regali plena decore:
  Talis in aspectu se tenet usque hominem,
Huc venit Aegyptus tanti ad miracula visus
  Et raram volucrem turba salutat ovans.
Protinus exculpunt sacrato in marmore formam
  Et titulo signant remque diemque novo.
Contrahit in coetum sese genus omne volantum
  Nec praedae memor est ulla nec ulla metus.
Alituum stipata choro volat illa per altum
  Turbaque prosequitur munere laeta pio.
Sed postquam puri pervenit ad aetheris auras,
  Mox redit illa; suis conditur inde locis.
At fortunatae sortis felixque volucrum,
  Cui de se nasci praestitit ipse deus!
Femina seu mas est seu neutrum: belua felix,
  Felix quae Veneris foedera nulla colit!
Mors illi Venus est: sola est in morte voluptas:
  Ut possit nasci, appetit ante mori.
Ipsa sibi proles, suus est pater et suus heres,
  Nutrix ipsa sui, semper alumna sibi.
Ipsa quidem, sed non eadem, quia et ipsa nec ipsa est,
  Aeternam vitam mortis adepta bono.