75%

On the cultivation of the plants belonging to the natural order of Proteeae/Characteres generum

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search

CHARACTERES GENERUM.


Sect. i. Flores dioici.

1. Pericarpium 1-spermum, nuciforme, lignosum, deciduum.

Aulax. Berg. Flores in Spicâ corymbosâ terminali, masculâ longissimâ. Bracteæ fæmineorum exteriores multifidæ. Involucrum mentientes. Frutices: foliis linearibus, spatulatisve. αυλαξ; petalis sulco antheriferis.

Gissonia. Salisb. Flores in Capitulo terminali. Bractea 1 inter singulos, præter Involucrum majorum imbricatarum; fæmineorum lignosæ. Frutices: foliis integris, nunc in codem ramo figurâ diversis, rarissime 3-dentatis. γεισσον; ob involucrum imbricatum.

Protea. L. Flores in Capitulo terminali. Bractea 1 inter singulos, gemmaceis parvis suhjectis; fæmineorum lignosæ. Arbores Fruticesve: foliis sæpius tortis, integerrimis. Nomen poeticum: ob herbæ faciem diversam.


2. Pericarpium l-spermum, samaræforme, membranaceum, deciduum.

Euryspermum. Salisb. Flores in Capitulo terminali. Bractea 1 inter singulos, gemmaceis parvis subjectis; fæmineorum lignosæ: foliis ultimis majoribus, in plerisque sub florescentiam ochroleucis. Frutices: foliis sæpius tortis, integerrimis. ευρυσ, σπερμα; seminibus latis.

Chasme. Salisb. Flores in Capitulo terminali. Bractea 1 inter singulos, gemmaceis parvis subjectis; fæmineorum lignosæ, infra apicem concretæ, unde Conus cancellatus. Frutices: foliis integerrimis, nunc in codem ramo figurâ diversis. χασμη; ob coni hiatus.


Sect. ii. Flores hermaphroditi.

1. Pericarpium l-spermum, evalve, deciduum.

Isopogon. R. Br. Flores in Capitulo sessili, terminali. Bractea 1 inter singulos, squamaceæ; gemmaceis vix ullis. Petala regularia, ultra bracteas in tubum coalita. Pericarpium nuciforme, undique barbatum. Stylus caducus. Frutices: foliis simplicibus decompositisque. ισοσ, πωγων; barbâ pericarpii æquali.

Petrophile. R. Br. Flores in Capitulo terminali, minoribusque sæpe ex ultimis axillis. Bractea 1 inter singulos, squamaceæ; gemmaceis nullis. Petala regularia, libera. Pericarpium nuciforme, latere superiore rimâ melliferum? ad oras barbatum. Stilus diu vegetus. Frutex: foliis decompositis. πετροσ, Φιλη; locis petrosis gaudens.

Serruria. Burm. Flores in Capitulo l-rio, paniculatisve, terminalibus. Bractea 1 inter singulos, membranaceæ; præter gemmaceas, nunc amplas. Petala secunda, basi cohærentia. Pericarpium ventricosum, membranaceum. Frutices: foliis decompositis, vix unquam omnibus simplicibus, sæpe glanduligeris. In honorem Johannis Serrurier, M. D. Botanices Professoris Ultrajecti.

Adenanthes, Labill. Flores l-rii; in Capitulis axillaribus terminalibusque, Braeteæ 6-12, in Involucrum imbricatæ, squamaceæ; præter 2-3 ad basin pedunculi. Petala ventricosula, superne varie libera; antico angustiore, nunc sterili. Frutices: foliis integris, decompositisque. αδην, ανθοσ; nectariis glandulosis. Pericarpium gravidum non vidi.

Conospermum. Sm. Flores in Spicâ paniculatâ e summis axillis. Bractea 1 ad singulos, squamaceæ. Petala in urceolum coalita; limbo irregulari, fere Orchidis. Filamentum dorsale antherigerum, lateralia ½-antherigera, anticum castratum. Pericarpium turbinatum, barbatum. Fruticuli: foliis simplicibus. Χωνοσ, σπερμα; ob semen turbinatum.

Erodendrum. Salisb. Flores in Capitula terminali. Bractea 1 inter singulos, præter Involucrum amplarum sæpius coloratarum, rigidæ. Petala in Labia 2, apice erecta, antico angusto, cohærentia. Pericarpium fusiforme, barbatum. Arbores Fruticesve: foliis perangustis latissimisve, integerrimis, nunc resupinatis. ερωσ, δενδρον; genus omnium in deliciis.

Pleuranthe. Salisb. Flores in Capitulis e vetusto caule lateralibus. Petalorum Labia apice deflexa. Cætera ut in Erodendro. Frutices humiles: foliis perangustis latissimisve, integerrimis, πλευρα, ανθοσ; floribus lateralibus.

Leucadendrum. L. Flores in Capitulo 1, pluribusve glomeratis, terminalibus. Bractea 1 inter singulos, gemmaceis subjectis, rigidæ. Petala in Labium 1-2, apice deflexa, antico angusto, cohærentia. Pericarpium utriculare, pergamineum. Frutices: foliis simplicibus, apice sæpius dentatis. λευχοσ, δενδρον; herbâ in omnibus detectis pallidâ.

Diastella. Salisb. Flores in Capitulo terminali. Bractea 1 inter singulos, præter Involucrum majorum rigidæ. Petala vix irregularia, apice erecta, basi cohærentia. Pericarpium ut in Leucadendro. Frutices: foliis simplicibus, rarius apice dentatis. διαστελλω; petalis profunda discretis.

Mimetes. Salisb., Flores in Capitulis sessilibus, axillaribus. Bractea 1 inter singulos, præter Involucrum majorum, membranaceæ: folio subjecto nunc basi ampliato. Petala apice deflexa, basi cohærentia. Pericarpium ut in Leucadendro. Frutices uliginosi; foliis simplicibus, nunc apice dentatis. μιμητησ; herbâ varia genera simulante.

Paranormus. Salisb. Flores 4-ni; in Spicâ nunc densissimâ, terminali. Bracteæ 4 singulos fasciculos cingentes, rigidæ; præter 5-tam ad basin. Petala regularia, basi cohærentia. Pericarpium ut in Leucadendro. Frutices monticolæ: foliis simplicibus, decompositique, nunc in codem ramo. παρα, νομοσ; herbâ, inflorescentiâ, bracteis, stigmate, mire anomalis.

Soranthe. Salisb. Flores 4-1 confertim sparsi; in Spicâ compositâ terminali, ramis nunc vix exsertis. Bracteæ tot quot flores, rigidæ, præter 1 supra basin ramorum, gemmaceasque infra spicam. Petala vix irregularia, basi cohærentia. Pericarpium gigartoideum, lapideum. Frutices: foliis simplicibus, in plerisgue angustissimis. σωροσ, ανθοσ; floribus cumulatis.

Spatalla. Salisb. Flores 4-1-ni; in Spicâ compositâ terminali, ramis nunc brevissimis. Bracteæ 4 ad singulos fasciculos, anticâ minore, membranaceæ; præter 5-tam ad basin rami, gemmaceis raro ullis. Petala basi cohærentia, dorsali latiore. Pericarpium utriculare, membranaceum. Frutices: foliis simplicibus, angustissimis. σπαταλαω; stigmate valde unguentato.

Brabeium. L. Flores 2-ni; in Spicis longis axillaribus. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala- regularia, libera. Filamenta basi petalorum inserta, libera. Nectarium 4-fidum. Pericarpium drupaceum. Frutex: foliis Theophrastæ, verticillatis, dentatis. βραβειω; ob ramos sceptriformes.


2. Pericarpium 2-spermum, evalve, deciduum.

Persoonia. Sm. Flores 1-7; in Spicis ad basin ramorum no vorum axillaribus. Bracteæ in l-floris nullæ' in 2-7-floris ad singulos l-riæ, squamaceæ. Petala vix regularia inferioribus gibbosioribus: limbo longissimo. Nectaria 4, subconica. Pericarpium drupaceum. Frutices foliis simplicibus. In honorem summi Botanici, Christiani Henrici Persoon.


3. Pericarpium 2-spermum, 2-valve, persistens.

Euplassa. Salisb. Flores 2-ni; in Spicis longis ad basin ramorum novorum axillaribus. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala secunda, libera. Antheræ limbo subsessiles. Nectarium annulare basi 4-lobâ. Pericarpium 1-loculare. Frutex: foliis abrupte pinnatis! ευ, πλασσω; herbâ Leguminosas simulante. Fructum gravidum non vidi.

Ropala. Aubl. Flores 2-ni; in Spicis longis axillaribus. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala regularia, libera. Filamenta ad apicem unguium inserta. Nectarium profunde 4-fidum. Pericarpium leguminiforme, 1-loculare. Semina undique alata. Frutices: fotiis simplicibus, impari-pinnatisque in codem ramo, nunc dentatis. ροπαλον; stigmate clavato.

Panopsis. Salisb. Flores 2-ni; in Spicâ verticillatim ramosâ terminali. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala regularia, libera. Filamenta ad medium unguium inserta. Nectarium vaginæforme, eroso-dentatum. Pericarpium 1-loculare. Frutex: foliis grandibus, verticillatis, integerrimis. πασ, ωψ; partibus undique spectantibus.

Xylomelum. Sm. Flores 2-ni; in Spicis longissimis, ad basin ramorum novorum axillaribus. Bractea 1 ad singula paria, deciduæ; gemmaceis aliis nullis. Petala regularia, libera. Nectaria 4, condyliformia. Pericarpium pyriforme, l-loculare, lignosum. Semina apice alata. Frutex: foliis sæpius oppositis, integerrimis spinulose dentatisque. ξυλον, μηλον; ob fructum pyriformem, lignosum.

Hakea. Schrad. Flores 2-ni: in Spicis brevissimis axillaribus. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala secunda absque barbâ intus, libera. Nectarium 1, lunatum. Pericarpium et Semina ut in Xylomelo. Frutices: foliis simplicibus decompositisve nunc teretibus apiceque spinosis. In honorem Baronis Christiani Ludovici Hake, Botanices fautoris.

Lambertia. Sm. Flores in Capitulo terminali. Bracteæ numerosæ, in Involucrum imbricatæ, deciduæ: nullis floribus interstinctis. Petala vix regularia inferioribus gibbosioribus. Nectarium vaginæforme, erosum. Pericarpium ut in Xylomelo. Semina undique alata. Frutices: foliis sæpius 3-nis, apice spinosis. In honorem Aylmeri Bourke Lambert, Armigeri, Botanices acerrimi Promotoris.

Josephia. R. Br. Flores in Capitulo terminali. Bracteæ numerosæ, in Involucrum imbricatæ, persistentes: nullis floribus interstinctis. Cætera ut in Banksia. Frutices: foliis simplicibus, in plerisque spinulosæ dentatis. Genus nomine Christiana illustrissimi Banks condecoratum.

Banksia. L. Flores 2-ni; in Spicâ densissimâ terminali. Bracteæ 3 ad singula paria, præter gemmaceas parvas, persistentes. Petala irregularia, inferne cohærentia. Pericarpium conchæforme, 2-loculare septo 2-lamellari dissiliente, lignosum. Semina apice alata. Arbores Fruticesve: foliis varie inciso-dentatis, rarius integerrimis. Mæcenatis sui ævi, nomine paterno hoc genus superbit.

Stylurus. Salisb. Flores 2-ni; in Spicâ glomeratâ, terminali. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala secunda, a pericarpio intus barbata, limbo cohærentia. Nectarium 1, lunatum. Pericarpium leguminiforme, 1-loculare, lignosum. Stigma doiso caudatum. Semina apice alata lateribus involutis. Frutices: foliis simplicibus, latis. στυλος εροσ; stylo caudato.

Lysanthe. Salisb. Flores 2-ni; in Spicâ secundi, nunc densissimâ, terminali. Petala secunda ad pericarpium intus barbata, inde libera. Pericarpium folliforme, membranaceum. Stigma ecaudatum. Cætera ut in Styluro. Frutices: foliis simplicibus, angustissimis latisve, nunc 8-nervibus. λυω, ανθοσ; petalis ultra pericarpium iiberis.

Grevillia. R. Br. Flores 2-ni; in Spicâ longâ, nunc densissimâ terminali. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala secunda absque barbâ intus, superne libera. Nectarium 1, lunatum margine nunc eroso. Pericarpium leguminiforme, 1-loculare, lignosum. Semina undique alata. Frutices: foliis simplicibus decompositisque, nunc Filicum æmulis. In honorem heu defuncti Nobilis Caroli Greville, Botanices fautoris.

4. Pericarpium 5-20 spermum, 1-loculare, 2-valve, persistens.

Tricondylus. Salisb. Flores 2-ni; in Spicâ terminali axillaribusque. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala secunda, libera. Nectaria 3, condyliformia. Pericarpium folliforme, membranaceum. Semina apice alata. Frutices: foliis sæpius decompositis. τρεισ, χονδυλοσ; nectariis 3 condyliformibus.

Cybele. Salisb. Flores 2-ni; in Umbellis paucifloris axillaribus. Bractea 1 ad singula paria, deciduæ; gemmaceis nullis. Petala secunda, libera. Nectarium 1, lunatum. Pericarpium leguminiforme, membranaceum. Semina apice alata. Frutex: foliis Loranthi, glaucis. Nomen poeticum; limbo ante anthesin coronam muralem referente.

Rymandra. Salisb. Flores 2-ni; in spicis ad basin ramorum axillaribus, folio subjecto nunc delapso. Bractea 1 ad singula paria, caducæ; gemmaceis aliis nullis. Petala regularia, libera. Nectaria 4, squamacea. Pericarpium folliforme, lignosum. Semina apice alata. Arbor excelsa: foliis Myricæ dentatis. ρυμοσ, ανηρ; antheris temonem referentibus.

Embothrium. Forst. Flores 2-ni; in Spicâ densâ terminali. Bractea 1 ad singula paria, deciduæ, gemmaceis aliis nullis. Petala secunda, supra basin spatio brevi cohærentia. Nectarium 1, lunatum. Cætera ut in Rymandrâ. Frutex: foliis Rhododendri, integerrimis: stipulis multis gemmaceis subjectis. εν, οθριον; antheris limbo petalorum.

Hylogyne. Salisb. Flores 2-ni; in Spicâ densissimâ terminali. Bractea 1 ad singula paria, deciduæ; gemmaceis majoribus subjectis. Petala secunda, usque ad limbum præter fissuram anticam cohærentia. Nectarium 1, lunatum. Pericarpium et Semina ut in Embothrio. Frutices: ramis paucis erectis: foliis simplicibus integerrimis sinuato-dentatisque. υλη, γυνη; pistillo toto in lignum converso.