Page:A History of the Inquisition of the Middle Ages-Volume I .pdf/595

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.
APPENDIX.
575

in praedicto regno Franciae inquisitoribus commissum eosdcm contingcre dinos- citur, in eo scilicet quod dcpositioncs hujusmodi faciunt ad instructionem sibi commissi negotii ut per eas de statu personarum præfati regni habere possunt notitiam pleniorem, eisdem vel ipsorum certo et fido nuntio ad transcribendum sine difficultatis obstaculo assignetis, ut iidem inquisitores depositionibus ipsis pro loco et tempore uti possint contra personas pra^dicti regni, quae per deposi- tiones ipsas apparebunt de beresi culpabiles vel suspectas. Datum apud Urbem veterem, decimo quarto Kalendas Junii, anno Domini MCC septuagesima tertio, pontificatus Domini Gregorii papae decimi anno secundo.

XII.

Bull of Alexander IV. Authorizing Inquisitors to Absolve Each Other.[1]

(Archives de I'lnquisition de Carcassonne. — Doat, XXXI. fol. 196.)

Alexander episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis fratribus ordinis praedicatorum, inquisitoribus hsereticse pravitatis in Tholosa et aliis terris nobilis viri A. comitis Pictavensis, salutem et apostolicam benedictionem. Ut negotium fidei valeatis liberius promovere, vobis auctoritate praesentium indulgemus ut si vos excommunicationis sententiam et irregularitatem incurrere aliquibus casibus ex humana fragilitate contingat vel recolatis etiam incurrisse, quia propter vobis injunctum officium ad priores vestros super hoc recurrere non potestis, mutuo vobis super hiis absolvere juxta formam ecclesiae, ac vobiscum auctoritate vestra dispensare possitis, prout in hoc parte prioribus ab apostolica sede concessum est. Nulli ergo omnino hominum liceat etc. . . . Datum Anagniae Nonis Julii pontificatus nostri anno secundo (7 Jul. 1256).

XIII.

Case of False Witness.

(Doat, XXVII. fol. 204.)

Bemardus Pastoris de Marcelhano mercator, habitator Pedenacii diocesis Agathensis, sicut per ipsius confessionem, sub anno Domini MCCCXXIX., mense Mail XIX die factam et processum inde habitum apparet, veniens spontanea voluntate, non vocatus nee citatus per episcopum nee inquisitorem, sed per ali- quos complices suos inductus, in domo episcopali Biterris, ubi tunc nos, frater Henricus de Chamayo, ordinis predicatorum, inquisitor Carcassonne, eramus, quamdam papiri cedulam scriptam nobis presentari et tradi per aliquos de

familiaribus dicti Domini Episcopi procuravit et fecit, cujus tenor sequitur in


  1. It was this bull which enabled inquisitors to admiuister torture. A date several years later has usually been assigned to it.