Page:Anglia 7.djvu/15

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

ÆLFRIC'S VERSION OF ALCUINI INTERROGATIONES SIGEUULFI IN GENESIN.

(Fortsetzung.)

§ 26. The A.S. and Latin Texts.

Albini in genesim questiones prefatio.

Dilectissimo in Christo fratri Siguulfo presbytero Alcuinus salutem.

Quia individuus et fidelis mihi, charissime frater. socius tantopere[1] fuisti et quia te sacrae lectionis studiosissimum esse novi. paucas interrogationes de libro Geneseos. quas ut recordor per vices a me exquisisti. pariter congregatas tuo nomini dieavi, ut haberes unde et tham posses memoriam recreare. quate saepe perdit quod servare debet. nisi in thesauro litterarum reconditum teneat. Maxime nobis. qui sacculi oceupationibus distrahimur. et diversis itinerum molestiis fatigamur. Et quia[2] pondera librorum nobiscum portari nequeunt. ideo aliquoties[3] brevitati studendum est. ut sit levi pondere pretiosa sapientiae margarita. et habeat fessus ex itinere viator quo se recreet. licet expondere portantis manus non gravetur.

Sunt in codem libro difficillimae quaestiones plurimae. quas ad praesens tangere non libuit. vel etiam non licuit, vel quod de illis me non interrogasti. Hae etiam maxime historicae sunt et simplici responsione contentae. illae vero maioris inquisitionis. et longiorem habere indigent tractatum.[4] His tantum. dilectissime frater. esto contentus: et siquid in eis perperam dixerim. tu fraterno stylo nos[5] corrigere studeas. siquid: vero bene. non mihi. sed largitori gratias age.Qui et te proficere. et me tibi sufficere ex donis suis faciat. sine quo nihil possumus. in quo omnia possibilia sunt credenti. Qui creditam suae nobis pecuniae largitionem in landem nos et gloriam sui nominis multiplicare faciat.

Albinus preceptor Caroli magni.[6]

  1. tanto tempore.
  2. quod.
  3. aliquotie
  4. longiorisque tractatus indigent.
  5. frater nos
  6. A rubric. The pref. is from MS. C. the half leaf pasted on probably under Arch B. Parker's direction.