Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/108

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

94 THE MISCELLANIES. [Book hi. Et adhuc similiter : Vetus stat mihi persuasio, Plantare filios numquam hominem oportuit, Dum cernit ad quot gignimus nates mala. In his autem, quas deinceps sequuntur, malorum quoque causam evidenter reducit ad principia, sic dicens : ! miser natus, malisque obnoxius Editus, homo, es, vitse tiiaeque miseriam Hinc inchoasti : coepit aether omnibus SpirameD unde alens tradere mortalibus ; Mortalis segre ne feras mortaha. Rursus autem his similia tradit : Mortalium omnium beatus non fuit Quisquam, molestia et nemo carens fuit. Et deinde rursus : Heu ! quanta, quotque hominibus eveniunt mala, Quam varia, quorum terminus nuUus datur. Et adhuc similiter : Nemo beatus semper est mortalium. Hac itaque ratione diSunt etiam Pjthagoreos abstinere a rebus venereis. Mihi autem contra videntur uxores quidem ducere, ut liberos suscipiant, velle autem a venerea voluptate se continere post susceptos liberos. Proinde mystice uti fabis prohibent, non quod sit legumen flatum excitans, et concoctu difficile, et somnia efficiat turbulenta ; neque quod hominis capiti sit similis, ut vult ille versiculus : Idem est namque fabam atque caput corrodere patris ; sed potius quod fabse, si comedantur, steriles efficiant mu- lieres. Theophrastus quidem certe in quinto libro De causis plantarumy fabarum siliquas, si ponantur ad radices arborum quae nuper sunt plantatge, refert plantas exsiccare. Quin- etiam gallinae domesticae, qnsd eas assidue comedunt, efficiun- tur steriles.