Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/110

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

96 THE MISCELLANIES. [Book hi. convenienter Domini prsecepto, " duobus dominis servire,'" ^ Yoluptati et Deo. Dicunt itaque Matthiam quoque sic docuisse : " Cum came quidem pugnare, et ea uti, nihil ei impudicum largiendo ad voluptatem ; augere autem animam per fidem et cognitionem." Sunt autem, qui etiam publicam venerem pronuntiant mysticam communionem ; et sic ipsum nomen contumelia afficiunt. Sicut enim operari cum dici- mus, tum qui malum aliquod facit, tum etiam qui bonum, idem nomen utrique tribuentes ; baud aliter " communio " usurpari solet ; nam bona quidem est in communlcatione tum pecunige, tum nutrimenti et vestitus : illi autem quam- libet veneream conjunctionem impie vocaverunt " commu- nionem." Dicunt itaque ex iis quemdam, cum ad nostram virginem vultu formosam accessisset, dixisse : Scriptum est : ^' Da omni te petenti :" ' illam autem boneste admodum respondisse, ut quae non intelligeret bominis petulantiam : At tu matrem conveni de matrimonio. O impietatem! etiam voces Domini ementiuntur isti intemperantise communica- tores, fratresque libidinis, non solum probrum philosophise, sed etiam totius vitas ; qui veritatem, quantum in eis situm est, adulterant ac corrumpunt, vel potius defodiunt; homines infellcissimi carnalem concubitus communionem consecrant, et banc ipsos putant ad regnum Dei perducere. Ad lupan- aria ergo deducit bsec communio, et cum eis communica- verint sues et hirci, maximaque apud illos in spe fuerint meretrices, quas in prostibulis praesto sunt, et volentes omnes admittunt. " Vos autem non sic Christum didicistis, siqui- dem ipsum audiistis, et in eo docti estis, quemadmodum est Veritas in Christo Jesu, ut deponatis quae sunt secundum veterem conversationem, veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria deceptionis. Renovamini autem spiritu mentis vestrse, et induatis novum hominem, qui creatus est secundum Deum in justitia et sanctitate veritatis," '^ ad Dei similitudinem. " Efficimini ergo Dei imitatores, ut fiKi di- lecti, et ambulate in dilectione, sicut Christus quoque dilexit nos, et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo 1 Matt. vi. 24 ; Luke xvii. 13. 2 Matt. v. 42 ; Luke vi. 30. 3 Eph. iv. 20-24.