Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/119

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

Book hi.] THE MISCELLANIES. 105 CAPUT VI. SCILICET QUI EX IMPIA DE DEO OMNIUM COXDITOKE SENTENTIA, CONTINENTIAM EXERCENT. Ad VERSUS autem alterum genus liaBreticorum, qui speciose per contlnentiam impie se gerunt, turn in creaturam, turn in sanctum Opificem, qui est solus Deus omnipotens ; et dicunt non esse admittendum matrimonium et liberorum procrea- tionem, nee in mundum esse inducendos alios infelices futuros, nee suppeditandum morti nutrimentum, Iia3c sunt opponenda : primum quidem illud Joannis : " Et nunc antichrist! multi facti sunt, unde scimus quod novissima hora est. Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Nam si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum."^ Deinde sunt etiam ever- tendi, et dissolvenda, quro ab eis afferuntur, hoc modo : " Salomoe interroganti, quousque vigebit mors," non quasi vita esset mala, et mala creatura, "Dominus, Quoadusque, inquit, vos mulieres paritis," sed quasi naturalem docens con- sequentiam : ortum enim omnino sequitur interitus. Vult ergo lex quidem nos a deliciis omnique probro et dedecore educere. Et hie est ejus finis, ut nos ab injustitia ad justl- tiam deducamur, honcsta eligendo matrimonin, et liberorum procreationem, bonamque vitiB institutionem. Dominus autem " non venit ad solvendam legem, sed ad implendam : " ' ad implendam autem, non ut cui aliquid deesset, sed quod legis propheti?e per ejus adventum completse fuerint. Nam recta vitse institutio, iis etiam, qui juste vixerunt ante legem, per logon prsedicabatur. Vulgus ergo hominum, quod non novit continentiam, corpore vitam degit, sed non spiritu : sine spiritu autem corpus nihil aliud est quam terra et cinis. Jam adulterium judicat Dominus ex cogltatione. Quid enim ? annon licet etiam continenter uti matrimonio, et non conari dissolvere, quod " conjunxit Deus ? " ^ Talia enim decent conjugii divisores, propter quod nomen probris ac maledictis 1 1 John ii. 18, 19. 2 ^^^tt. v. 17. ^ Matt. xix. 6 ; Mark x. 9.