Page:Ante-Nicene Christian Library Vol 12.djvu/120

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

106 THE MISCELLANIES. [Book hi. appetltur inter gentes. Sceleratum autem dicentes isti esse coitum, qui ipsi quoque suam essentiam ex coitu accepere, quomodo non f uerint scelerati ? Eorum autem, qui sunt sanctificati, sanctum quoque, ut puto, semen est. Ac nobis quidem debet esse sanctificatus, non solum spiritus, sed et mores, et vita, et corpus. Nam quanam ratione dicit Paulus apostolus esse " sanctificatam mulierem a viro," aut '^ virum a muliere ? " ^ Quid est autem, quod Dominus quoque dixit ils, qui interrogabant de divortio : "An liceat uxorem dimittere, cum Moyses id permiserit ? " " Ad durltiam cordis vestri, inquit, Moyses hsec scripsit. Vos autem non legistis, quod protoplasto Deus dixit : * Eritis duo in carne una ? Quare qui dimittit uxorem, prseterquam fornicationis causa, facit eam moechari.'^ Sed post resurrectionem, inquit, nee uxorem ducunt, nee nubunt.' " ^ Etenim de ventre et cibis dictum est : " Escse ventri, et venter escis ; Deus autem et ilium et has destruet ; " * lios impetens, qui instar caprorum et hircorum sibi vivendum esse censent, ne secure ac sine terrore comessent et coirent. Si resurrectionem itaque receperint, ut ipsi dicunt, et ideo matrimonium infirmant et abrogant ; nee comedant, nee bibant : " destrui " enim " vcntrem et cibos," dIcit Apos- tolus in resurrectione. Quomodo ergo esuriunt, et sitlunt, et carnis patluntur affectiones, et alia, quse non patletur, qui per Christum accepit perfectam, quce speratur, resurrectionem ? Quin etiam ii, qui colunt idola, a cibis et venere abstinent. " Non est " autem, inquit, " regnum Dei cibus est potus." ^ Certe magis quoque curas est, qui angelos colunt et dsemones, simul a vino et animatis et rebus abstlnere venereis, Quem- admodum autem humllltas est mansuetudo, non autem affllctio corporis : ita etIam contlnentia est animas virtus, qu33 non est in manifesto, sed in occulto. Sunt autem etIam, qui matrimonium aperte dicunt fornicatlonem, et decernunt id traditum esse a diabolo. Dicunt autem gloriosi isti jactatores se imitari Dominum, qui neque uxorem duxit, neque in mundo aliquid possedit ; se magis quam alii Evangelium ^ 1 Cor. vii. 14. ^ Matt. xix. 3 ; Mark x. 2. 2 Matt. xxii. 30 ; Mark xii. 23 ; Luke xx. 35. ^ 1 Cor. vi. 13. -' Rom. xiv. 17.