Page:Cothvrnvlvs three short Latin historical plays for the use of beginners.djvu/17

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

SCAENA I 5


Vol. Non igitur nequiddquam nupsi. utinam ultimum hoc sit bellum, cui vir meus intererit!

Val. Gaudeo inter tot viros unum fuisse niuliebri animo praeditum. sed tu nohis narra quemadmodum omnia processerint.

Lict. Sic factum esse audimus. exercitus Romanus Coriolos ohsidebat ; oppidanos intus clausos servabat. tum subito Volscorum legiones, ab Antio profectae, Romanos invaserunt; simul ex oppido eruperunt hostes. forte in statione Marcius fuit; is cum delecta militum manu non modo erumpentes reppulit, sed per patentem portam ferox irrupit; nec minus voce et vultu, quam armis, hostes terruit. tum caedes oppidanorum facta; et aedibus plurimis igne correptis, clamor usque ad muros pervenit. quo audito, Romanis, qui extra erant, aucti animi ; turbantur Volsci, qui ab Antio auxilio suis venerant. ita fusi hostes, Corioli oppidum captum.

Vol. Quid igitur vir meus? num salvus evasit?

Lict. Immo aiunt eum, viginti quinque vulneribus acceptis, tamen ducem Volscorum in certamen provocavisse.

Vol. Quid narras? num saucius cum integro pugnam conseruit?

Lict. Ita dicunt. [CIamores audiuntur]. sed iam ipsum adesse credo. sinite me concedere.

[exit

Eadem. Gaius Marcius.

Gai. Salve tandem, mater mea; salve, coniunx tamdiu exoptata. valetisne? valetne Marcius meus? tu quoque salve, Valeria.

Vet. Mi fili, salve: dignum te patre, dignum gente tua. dignum me matre praestitisti. te imperatorem Romanum, te consulem proximi anni salutamus.