This page needs to be proofread.
6 VETVRIA
- Gal. Quid tu, Volumnia mea ? nonne coniugem coniunx salutas? nonne gaudes, salvum me rediisse?
- Vol. Equidem ita gaudeo, si me, ut debes, amas.
- Gal. Quis ergo negat, cor meum?
- Vol. Illam igitur, quam plus quam me amas, a te depelle.
- Gal. Egone ullam? quae te insania agitat?
- Vol. Nomen illi est — Gloriae. una vivere non possumus: aut me aut illa posthac carebis.
- Val. Haec vero mulier virilem animum habet. equidem tria a dis cottidie peto; primum, ut virum habeam; tum, ut ille gloriam sibi consequatur : denique ut quam primum moriatur et rem suam mihi relinquat. tu vero, cum felicissima mulierum sis, nescis ubi sis.
- Vet. Tu vero noli, mi fili, Volumniam respicere: ob gaudium insanit. nonne gloria viro quam vita carior esse debet?
- Gal. Ita a te semper didici, mea mater; nunc vero in Volumniae verba iuro. caecus et insanus est gloriae ille amor; neque ego gloriae causa, sed patriae, pugnavi.
- Vol. Mecum ergo veni, et Marcium nostrum saluta. mirum est quam ille patris similis sit.
[lacrimas ob gaudium fundit.
Iidem. C. Marcius puer.
- Vol. Eho, Marci, hue ades; patrem saluta.
- Puer. Tu vero abi, vir pessime. cur lacrimas fundis, mater? quid hic tibi dixit? ego te gladio defendam
- Vet. Puer patris valde similis: nunc vero discede, parvule
[exit Marcius puer.
- Vet. Tu vero, Gai Marci, aninum attende. populus te consulem facere vult et, quo maximo potest beneficio, ornare.