Page:Discourses of Epictetus.djvu/492

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
438
EPICTETUS.

CLXXVIII.

About no common thing, he said, the contest (dispute) is, but about being mad or not.[1]


CLXXIX.

Aul. Gellius, xvii. 19.

Favorinum ego audivi dicere Epictetum philosophum dixisse, 'plerosque istos qui philosophari videntur, philosophos esse hujuscemodi, ἄνευ τοῦ πράττειν, μέχρι τοῦ λέγειν.'[2] Id significat, factis procul, verbis tenus. Jam illud est vehementius, quod Arrianus solitum eum dictitare in libris, quos de Dissertationibus ejus composuit, scriptum reliquit. Nam, quum,' inquit, 'animadverterat hominem pudore amisso, importuna industria, corruptis moribus, audacem, confidentem lingua, caeteraque omnia praeter animum procurantem; istiusmodi,' inquit, hominem quum viderat studia quoque et disciplinas philosophiae contrectare, et physica adire et meditari dialectica, multaque id genus theoremata suspicari sciscitarique, inclamabat deum atque hominum fidem, ac plerumque, inter clamandum his eum verbis increpabat: Ἄνθρωπε, ποῦ βάλλεις; σκέψαι εἰ κεκάθαρται τὸ ἀγγεῖον. ἂν γὰρ εἰς τὴν οἴησιν βάλλῃς, ἀπώλετο. ἢν σαπῇ, ἢ οὖρον ἢ ὄξος γένοιτ' ἂν, ἢ τι τούτων χεῖρον. Nihil profecto his verbis gravius, nihil verius; quibus declarabat maximus philosophorum, 'literas atque doctrinas Philosophiae, quum in hominem falsum atque degenerem, tamquam in vas spurcum atque pollutum influxissent, verti, mutari, corrumpi, et (quod ipse κυνικώτερον ait) urinam fieri, aut si quid est urina spurcius.' Praeterea idem ille Epictetus, quod ex eodem Favorino audivimus, solitus dicere est: 'duo esse vitia multo omnium gravissima et taeterrima, intolerantiam et incontinentiam, quum aut injurias quae sunt ferendae non toleramus neque ferimus, aut a quibus rebus voluptatibusque nos tenere debemus non tenemus. Itaque,' inquit, 'si quis haec duo verba cordi habeat, eaque sibi

  1. See M. Antoninus, xi. 38.
  2. Arrian, Dissert. ii. 19.