Page:Discourses of Epictetus.djvu/493

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
EPICTETUS.
439

imperando atque observando curet, is erit pleraque impeccabilis vitamque vivet tranquillissimam. duo haec dicebat, Ἀνέχου καὶ Ἀπέχου.'


CLXXX.

Aul. Gellius, xix. 1.

Philosophus in disciplina Stoica celebratus . . . . ex sarcinula sua librum protulit Epicteti philosophi quintum Διαλεξέαν: quas ab Arriano digestas congruere scriptis Zenonis et Chrysippi non dubium est. In eo libro Graeca scilicet oratione scriptum ad hanc sententiam legimus: 'Visa animi,' quas φαντασίας philosophi appellant, 'qui bus mens hominis prima statim specie accidentis ad ani mum rei pellitur, non voluntatis sunt, neque arbitraria, sed vi quadam sua inferunt sese hominibus noscitanda. Probationes autem quas συγκαταθέσεις vocant, quibus eadem visa noscuntur ac dijudicantur, voluntariae sunt fiuntque hominum arbitratu. Propterea quum sonus aliquis aut caelo aut ex ruina aut repentinus [nesciusj pericali nuntius vel quid aliud ejusmodi factum, sapientis quoque animum paulisper moveri et contrahi et pallescere necessum est, non opinione alicujus mali praecepta, sed quibusdam motibus rapidis et inconsultis officium mentis atque rationis praevertentibus. Mox tamen ille sapiens ibidem [idem?] τὰς τοιαύτας φαντασίας, id est, visa istaec animi sui terrifica non approbat: hoc est οὐ συγκατατίθεται οὐδὲ προσεπιδοξάζει, sed abjicit respuitque, nec ei metuendum esse in his quidquam videtur. Atque hoc inter insipientis sapientisque animum differre dicunt, quod insipiens, qualia esse primo animi sui pulsu visa sunt saeva et aspera, talia esse vero putat, et eadem incepta tamquam jure metuenda sint, sua quoque assensione approbat καὶ προσεπιδοξάζει (hoc enim verbo Stoici quum super ista re disserunt utuntur). Sapiens autem quum breviter et strictim colore atque vultu motus est, οὐ συγκατατίθεται, sed statum vigoremque sententiae suae retinet, quam de hujuscemodi visis semper habuit, ut de minime metuendis, sed fronte falsa et formidine inani territantibus.'