Page:English Historical Review Volume 35.djvu/229

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

1920 THE ARRAS MS. OF HERBERT OF BOSHAM 221 tantam humilitatis abiectionem plurimum habere virtutis. Unde et idem scientiarum Dominus, Magister magistrorum, cum baptismum primum solo verbo instituerit, istud pedum lavachrum quasi secundum baptismum et verbo substituit, et ipso etiam opere per semet ipsum confirmavit. Suorum quippe neminem, immo nee aliquem legitur seu etiam creditur suo primo baptizasse baptismo. At postquam ipsemet suorum abluerat pedes, primo baptismo hunc quasi secundum mox verbo substituens, adiecit ' Exemplum ', inquiens, ' dedi vobis ut quemadmodum feci vobis et vos f aciatis '. Baptizavit igitur hoc secundo baptismo suos, sed primo suo neminem. Solus tamen ipse, omnes baptizans ; et in fine quidem commendans hoc humilitatis lavachrum quasi consummativum prioris et consecutivum baptismum,

  • Qui', inquit, 'lotus est non indiget nisi ut pedes la vet, sed est mundus

totus '. Et propterea hoc humilitatis lavachrum inde certo certius virtutis in se habere plurimum, quod velut e duobus exitibus, verbi, viz. et operis, ab ipso humilitatis fonte Christo emanarit. Quod, sicut iam praeloqui cepimus, animam sicut terram sine aqua pullulare et germinare facit et florere, et fructificare quidem in tempore suo, si tamen frequentetur pro tempore. Et si adhuc dubites, ad Dominum discumbentem in domum Pharisei ingredere, et videbis quod mulier quaedam peccatrix quam supra tetigi- mus, istam ibi pedibus Domini dat aquam, et mox accipit veniam. Domino in discubitu quasi improperante Phariseo quod aquam hanc ad prandium invitato non dederit. ' Intra vi', inquit, 'in donium tuam, aquam pedibus meis non dedisti.' Et ne ad huius argumentum fidei longius recurratur, vide hanc nostram novam arborem, pro qua totus hie sermo ; novum, viz, nostrum Pontificem, vide, inquam, et attende, quia ex aqua hac ex ipso humilitatis fonte emanante, arbor haec nostra . . . Ill Page 256, line 17, after subsidia add De qualibus et Magister, * Ante quorum ', inquit, ' oculos lesus Christus proscriptus est.' Pauperibus et mendacis [sic] nudatis sic, et si non ore, corde tamen et opere cotidie reclamantibus et quasi altissimi auditorium appellantibus, quod ipsis tabida egestate confectis, ipsorum facultates per annos in regum thesauros reponantur. Et, quod accedit imposturae, sunt et plerique principum, qui vacantium ecclesiarum bona etiam sibi hereditarie competere asserant, et ut ea quasi dominica sua et propria percipiant, utantur, fruantur, vertant, convertant, et dispensent pro libitu. Forte quia aliqui decessorum suorum qui quondam velut fulgura, sed iam pertransierunt quasi nun- quam fuerint ut nubecula, primo usurpaverunt sic, et isti qui successerunt, nunc hoc ipsum quasi sacrilegium hereditarium vendicant. Hii profecto, quod homine melius novit Deus, graviter in duobus reprehensibiles, turn quod tam longo vacantes sic detinent, tum quia spreta ipsa ecclesia, ipsius bona in usus alienos sic convertere non verentur. Qui utinam sic tenerent eas diutius, ut qui ad ipsius regimen plus foret idoneus, tanto tempore inquirerent studiosius. Quid autem aliud est, sibi sic iure hereditario Crucifixi vendicare et tenere patrimonium quam hereditate Dei possidere sanctuarium ? Unde utrunque coram Deo abhominatio et divinis sancioni- bus adversum penitus res pauperum et sic hereditarie vendicare et per tempus et tempora sic tenere. Quod vel tenuiter in sacris scripturis erudito