Page:English Historical Review Volume 35.djvu/230

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

222 THE ARRAS MS. OF HERBERT OF BOSH AM April apertissime claret. Si enim ut sacrilegi enormiter rei sunt, qui aurea vasa et argentea et variam templi supellectilem asportaverunt reges ethnici, quid hii faciunt reges nostri Christiani, reges Christi ? Illi asportaverunt quae erant ad actualis templi decorem, sed isti quae sunt ad spiritualis templi necessitatem, ' Templum enim Dei ', dicit Magister, ' sanctum est, quod estis vos.' Ethnici illi asportarunt, que Rex suus Salomon de tanta sua habundantia et in tanta sua gloria obtulit. Sed isti qui [sic per proprium sudorem suum et sanguinem Rex suus Christus in cruce adquisivit, et unde illi qui in eterna tabernacula sunt iam recepti fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis. Et hoc quidem principali et regiae presertim magnificentiae indecens admodum et inglorium, si hie iniquitatis Mam- mona in Regum thesauris recludatur. Aut ut ibi hae def unctorum reliquiae, quasi siliquae quaedam, vel quisquiliae, inter vasa aurea et argentea et lapides preciosos reponantur. Quid enim peccatis populorum et lacrimis pauperum ad thesauros Regum ? Pars, inquit doctorum unus, sacrilegii est, rem pauperum non dare pauperibus. Et quod adhuc, ut diximus, plus malum cumulat, sunt qui hereditate possidere quaerunt, et hoc iure possidere se dicunt, haec peccata mortuorum et pauperum lacrimas has. Mira quidem, augustalis hereditas haec ; et potest esse quod lucrosa ; sed si praeclara, mundus novit, ipsimet iudicent. Unum scio quod nee in arcu nee in gladio nee in ipsorum principum qui sic possident sudore bellico vel agone, haec ipsis sit adquisita hereditas. Unde ab ipsis ex his nee etiam elemosinae Deo fiunt acceptae, non magis quam si nudato et spoliato altarium uno [operiatur, &c.]. IV Page 290, line 9, after dignum add ' De hae sede illud dictum antiquum in me iam expertus quae sanetam invenit aut sanetam faeit aut abicit. Ego quippe iam a Deo derelictus et ab hae sede videor mihi abiectus. Ecce enim quia formam iurisiurandi circa nos a Sanctis patribus intro- ductam et Ecclesiae communem et usitatam in clero, a quibusdam im- pulsus et eversus mutavi, et verbum illud, scilicet "salvo ordine", tacui. Unde et omni iure ordinis privilegio privari debuissem qui metu aut gratia ordinis mei suppressi privilegium, ponens lucernam sub modio, can- delabro superponendam. Et hoc quidem iam primum peecatum, quod sui pondere mox traxit ad aliud. Ecce enim quia declinavi incontinenti post, in obligationem et novam et novo iuramento firmatam. Unde et iustissimum ut me Dominus cum operantibus iniquitatem adducat. Ecce duo quorum utrumque iam contra solitum admisi et contra debitum. Praeterea quasdam adinventiones in domini mei regis et mei odium exeogitatas, quas et regias consuetudines nominant, suseepi. Quas quidem in ipsorum emulorum oeulos abiecisse debueram, nisi quia mecum causam meam scriptam porto. Pro qua eertissime scio nee dubito, expedit ut aliquo tempore moriar, ne ecclesia pereat. Et quod adhuc grave, quia in predietis non solus eeeidi, sed confratres meos primogenitos meliores me, eoepiscopos dico meos, mecum traxi in foveam, factus eis in ruinam quibus in resurrectionem esse debuissem. Grave etiam successoribus meis induxi onus, et grandem operam ut evellant, destruant, dissipent et eradicent quae ego male plantavi. Michi itaque vae ! et vae ! ecclesiae pro me. Accedit