Page:English Historical Review Volume 35.djvu/421

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

1920 THE FORGERY OF FINES 413 consilio Curie prouisum est quod inquiratur pes predicte cedule in Thesauro si quis inueniri possit inter pedes Cirographorum de termino et anno predictis, et similiter rotulus de eisdem termino et anno. Postea quesiti sunt predicti pedes Cyrographorum per camerarios domini Regis iuratos, qui scrutati sunt omnes pedes de termino et anno illo et, exhabundanti ad cautelam, de quinque annis precedentibus et de toto eodem anno et quatuor annis subsequentibus, et similiter predicti rotuli [sic] tam de termino et anno predictis quam de omnibus terminis eiusdem anni precedentibus et, exhabundanti ad cautelam, de aliis duobus annis precedentibus, et nullus pes inueniri potuit, nee eciam in rotulis predictis aliquid quod tangeret aliquod placitum inter predictas personas de aduocacione predicte ecclesie, nee essonium, nee aliquis dies datus de capiendo Cirographo, nee quod aliqua parcium faceret attornatum, nee denarios daret pro licencia concordandi, nee aliquid aliud in mundo quod predictum finem tangeret. Et quia nichil compertum est per quod predicta cedula uerificare possit aut pro fine teneri debeat, quia eciam, licet custos predicti beredis optulerit uerificare per patriam quod numquam fuit placitum inter predictas partes de aduocacione predicte ecclesie in Curia domini Regis, non sit consuetudo nee iuri consonum quod ea que fiunt in Curia domini Regis que recordum portat inquirantur per patriam set potius per rotulos et pedes in forma debita, quia eciam predictus prior per attornatum suum non dedicit possessionem predicti Roberti antecessoris predicti heredis quo ad presentacionem per ipsum factam de predicte Willelmo clerico suo ad predictam ecclesiam qui fuit ultima persona per aduocatum presentata, quia eciam predicti Episcopus, decanus et capi- tulum nichil clamant in aduocacione predicte ecclesie nisi per f eoffamentum predicti prioris, nee aliquid clamare possunt in predicta aduocacione quo ad proprietatem aut possessionem nisi predictus prior declarare posset quod ius haberet in eadem, consideratum est quod predicta cedula quam sub specie finis protulit predictus prior nulla sit nee pro fine reputetur, et quod predictus Adam Custos predicti heredis racione eiusdem Custodie recuperet presentacionem suam ad predictam ecclesiam et habeat breue ad Ricardum Episcopum Lincolniensem quod non obstante reclamacione, &c., ad presentacionem predicti Custodis ad predictam ecclesiam ydoneam personam admittat. Et Prior in misericordia et predicti Episcopus, Decanus et Capitulum qui in nullo deliquerunt inde quieti. [In margine : misericordia.] Perdonatur per dominum Regem. II Coram Rege Roll, no. 434, m. 72. * Trin. 43 Edw. Ill, Rex V. Houghton Memorandum quod Willelmus de Houghton' capellanus tulit Camerariis de Scaccario domini Regis quoddam breue domini Regis ad scrutandum pro domino Rege quendam finem de aduocacione ecclesie de Aure in Comitatu Gloucestrie, ac iidem Camerarii et alii ministri de Scaccario et recepta domini Regis inuenerunt in quadam ligula de finibus quandam cedulam affilatam suspectam aduocacionem predictam concernentem ^ Marginal heading from Controlment Roll, no. 34, m. 19 d, ' Anglia, Gloucestria, Hertford'.