Page:English Historical Review Volume 37.djvu/424

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
There was a problem when proofreading this page.

416 TWELVE MEDIEVAL GHOST-STORIES July

caro tua putrescet et cutis tua marcescet et dilabetur a te penitus infra breue. Scias igitur quia hodie non audiuisti missam neque ewangelium lohannis scilicet 'In principlio' neque vidisti consecracionem corporis et sanguinis domini obuiaui tibi ad presens, alioquin non haberem plenarie potestatem tibi apparendi. Et cum loqueretur cum eo fuit quasi igneus et conspexit per os eius sua interiora et formauit verba sua in intestinis et non loquebatur lingua. Idem quidem scissor petebat licenciam a predicto spiritu quod poterit habere alium socium secum in redeundo, qui respondit. Non. sed habeas super te quatuor euangelia euangelist' et titulum trihumphalem videlicet Ihesus Nazarenus propter duos alios spiritus hic commorantes, quorum vnus nequit loqui coniuratus et est in specie ignis vel dumi et alter est in figura venatoris, et sunt in obuia valde periculosi. Facias vlterius fidem huic lapidi quia non diffamabis ossa mea nisi sacerdotibus celebrantibus pro me, et aliis ad quos mitteris ex parte mea fo 141 b qui possunt mihi prodesse Qui fidem fecit lapidi de hoc secreto non reuelando prout superius est expressum. Demum coniurauit eumdem spiritum quod iret vsque ad hoggebek[1] vsque ad reditum eius. Qui respondit Non. non. non. eiulando. Cui scissor dixit. Tunc vadas ad bilandbanke. et letus efficitur. Dictus vero vir infirmabatur per aliquot dies, et statim conualuit et iuit Eboi<?;> ad predictum presbiterum, qui dudum excommunicauit eum, petens absolucionem. Qui renuit absoluere eum, vocans sibi alium capellanum ipsum consulendo. At ille vocauit adhuc alium, et alius tercium de absolucione huius musitantes.[2] Cui primo dixit scissor. Domine scitis intersigna que suggessi in auribus vestris. Qui respondit. Vere, fili. Tandem post varies tractatus inter partes isdem scissor satisfecit et soluit quinque solidos et recepit absolucionem inscriptam in quadam cedula, adiuratus quod non diffamaret mortuum sed infoderet illam in sepulcro suo penes caput eius secrete. Qua accepta ibat ad quendam fratrem Ric. de Pikeri[n]g nobilem conf essorem sciscitans si dicta absolucio esset sufficiens et legitima. Qui respondit quod sic. Tunc idem scissor transmit ad omnes ordines fratrum Ebo<?]> et fecit fere omnes predictas missas celebrari per duos aut tres dies, et rediens domum fodit predictam absolucionem prout sibi fuerat imperatum in sepulcro. Hiis vero omnibus rite completis venit domum, et quidam presumptuosus vicinus eius audiens quod oportet ipsum referre eidem spiritui que gesserat in Ebo<?j>; in tali nocte, adiurauit eum dicens. Absit quod eas ad predictum spiritum nisi premunias me de regressu tuo et de die et hora. Qui taliter constrictus ne displiceret deo premuniit ipsum excitans a sompno et dixit Iam vado. Si volueris mecum venire, eamus, et dabo tibi partem de scriptis meis que porto super me propter timores nocturnos. Cui alter respondit. Vis tu quod eam tecum? qui respondit. Tu videris. ego nolo precipere tibi. Tunc alter finaliter dixit. Vadas ergo in nomine domini et deus expediat te in omnibus.[3] Quibus dictis venit ad locum constitutum

  1. I suppose, in order that the ghost might not haunt the road in the interval before the tailor's return.
  2. The reluctance of the priest at York to absolve, and the number of advisers called in, testify to the importance of the case.
  3. The conduct of the officious neighbour who insists upon being informed of the