Page:English Historical Review Volume 37.djvu/425

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

1922 TWELVE MEDIEVAL GHOST-STORIES 417

et fecit magnum circulum crucis, 1 et habuit super se quatuor ewangelia et alia sacra verba, et stetit in medio circuli ponens quatuor monilia 2 in modum crucis in fimbriis eiusdem circuli, in quibus monilibus inscripta erant verba salutifera scilicet Ihesus Nazarenus etc. et expectauit aduen- tum spiritus eiusdem. Qui demum venit in figura capre et ter circa iuit circulum prefatum dicendo a. a. a. qua coniurata cecidit prona in terra et resurrexit in figura hominis magne stature et horribilis et macilenti ad instar vnius regis mortui depicti. 3 Et sciscitatus si labor eius aliqualiter proficeret ei respondit Laudetur deus quod sic. et steti ad dorsum hora nona quando infodisti absolucionem meam in sepulcro et timuisti. fo. 142 a nee mirum, quia tres diaboli fuerunt ibidem presentes, qui omnimodis tormentis puniebant me postquam coniurasti me prima vice vsque ad absolucionem meam, suspicantes se permodicum tempus me in sua custodia habituros ad puniendum. Scias igitur quod die lune proxime futura ego cum aliis triginta spiritibus ibimus in gaudium sempiternum. Tu ergo vadas ad torrentem talem et inuenies lapidem latum quern eleues et sub illo lapide capias petram arenaciam. laues eciam totum corpus cum aqua et frica cum petra et sanaberis infra paucos dies. 4 Qui interrogatus de nominibus duorum spirituum respondit. Non possum dicere tibi illorum nomina. Iterum inquisitus de statu eorundem asseruit quod unus illorum erat secularis et bellicosus et non fuit de ista patria, et occidit mulierem pregnantem et non habebit remedium ante diem iudicii, et videbis eum in figura bouiculi sine ore et oculis et auribus, et nullatenus quamuis coniuretur poterit loqui. Et alius erat religiosus in figura vena- toris cum cornu cornantis, et habebit remedium et coniurabitur per quendam puerulum nondum pubescentem domino disponente. Postea inquisiuit eundem spiritum de suo proprio statu. qui respondit ei. Tu detines iniuste capucium et togam quondam amici et socii tui in guerra vltra mare. Satisfacies ergo ei vel grauiter lues. Qui respondit Nescio vbi est. Cui alter respondit In tali villa habitat prope castellum de Alnewyke. Vlterius inquisitus Quod est culpa mea maxima ? respondit. Maxima culpa tua est causa mei. Cui viuus Quo modo et qualiter hoc ? Dixit Quia populus peccat de te menciens et alios mortuos scandalizans et dicens Aut est ille mortuus qui coniurabatur aut ille vel ille. Et inqui- siuit eundem spiritum Quid igitur fiet ? Reuelabo ergo nomen tuum. Qui respondit Non. Sed si manseris in tali loco eris diues et in tali loco eris pauper, et habes aliquos inimicos. 5 Tandem spiritus respondit Non possum longius stare et loqui tibi. Quibus discedentibus ab* inuicem tailor's assignation with the ghost and then backs out of accompanying him, is amusing. 1 Whether a circle enclosing a cross or a circle drawn with a cross I do not know. 2 Small ' reliquaries ' such as could be worn on the person. 3 I think the allusion is to the pictures of the Three Living and Three Dead so often found painted on church- walls. The Dead and Living are often represented as kings. 4 The need of a prescription for healing the tailor was due to the blow in the side which the crow (raven ?) had given him. 5 This does not seem to follow logically upon the prohibition to tell the ghost's name. I take it as advice to the tailor to change his abode. ' If you take up your abode reside in such a place you will prosper ; if in such a place you will be poor ; and you have some enemies (where you now are).' VOL. XXXVII. NO. CXLVII. E C