Page:English Historical Review Volume 37.djvu/426

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

418 TWELVE MEDIEVAL GHOST-STORIES July predictus surdus et mutus et cecus bouiculus ibat cum viuente vsque ad villam de ampilford, quern coniurauit omnibus modis quibus sciuit, sed nullo modo potuit respondere. Spiritus autem alius per ipsum adiutus consuluit eum quod poneret optima sua scripta in suo capite dum dormiret et non dicas amplius vel minus quam que precipio tibi, et respicias ad terrain et ne respicias ignem materialem ista nocte ad minus. Qui rediens domum per dies aliquot grauiter egrotabat. fo. 142 b III. De spiritu Eoberti filii Roberti de Boltebi de Killeburne com- prehenso in cimiterio. Memorandum quod predictus Robertus iunior moriebatur et sepelie- batur in cymiterio sed solebat egredi de sepulcro in noctibus et inquietare villanos et deterrere ac canes ville sequebantur eum et latrabant magna- liter. Tandem iuuenes ville mutuo loquebantur proponentes compre- hendere eum si aliquo modo potuissent et conuenientes ad cimiterium. Sed illo viso fugerunt omnes exceptis duobus quorum vnus nomine Robertus Foxton comprehendit eum in egressu de cimiterio et posuit eum super le kirkestile, altero acclamante viriliter Teneas firmiter quousque veniam ad te. Cui alter respondit Vadas cicius ad parochianum ut con- iuretur, quia deo concedente quod habeo firmiter tenebo vsque ad ad- uentum sacerdotis. Qui quidem parochialis presbiter festinauit velociter et coniurauit eum in nomine sancte trinitatis et in virtute Ihesu Christi quatinus responderet ei ad interrogata. quo coniurato loquebatur in interio- ribus visceribus et non cum lingua sed quasi in vacuo dolio, 1 et confitebatur delicta sua diuersa. Quibus cognitis presbiter absoluit eum sed onerauit predictos comprehensores ne reuelare[n]t aliqualiter confessionem eius, et de cetero requieuit in pace, deo disponente. Dicitur autem quod ante assolucionem volebat stare 2 ad hostia domus et fenestras et sub parietibus et muris quasi auscultans. fforsitan exspec- tans si quis vellet egredi et coniurare eum suis necessitatibus succurrendo. Referunt aliqui quod erat adiuuans et consenciens neci cuiusdam viri, et fecit alia mala de quibus non est dicendum per singula ad presens. 3 IV. Iterum tradunt veteres quod quidam nomine lacobus Tankerlay quondam Rector de Kereby sepeliebatur coram capitulo Bellelande et solebat egredi in noctibus vsque kereby et quadam nocte exsufflauit oculum concubine sue ibidem et dicitur quod abbas et conuentus fecerunt corpus eius effodi de tumulo cum cista sua et coegerunt Rogerum Wayne- man cariare ilium vsque ad Gormyr[e] et dum iactaret predictam cistam in aquam fer[e] pre timore boues demergerentur. Absit quod ego taliter scribens sim in aliquo periculo, quia sicut audiui a senioribus ita scripsi. Misereatur ei omnipotens, si tamen fuerit de numero saluandorum. 4 V. Item est mirabile dictu quod scribo. Dicitur quod quedam mulier cepit quendam spiritum et portauit in domum quandam super dorsurn suum in presencia hominum quorum vnus retulit quod vidit manus 1 ' quasi in vacuo dolio ' is a picturesque touch. These ghosts do not twitter and squeak like those of Homer. 2 ' volebat stare ', ' he would stand'. 3 There is the same caution here about mentioning the crimes of the dead man.

  • When Wayneman was throwing the coffin into Gormyre the oxen which drew

his cart almost sank in the marsh for fear. This, I suppose, is the sense of the rather obscure sentence.