Page:Johnson - Rambler 2.djvu/231

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
N° 92.
THE RAMBLER.
223
Incedit tardo molimine subsidendo.
Ecce aliquis subit egregio pulcherrimus ore,
Cui lætum membris Venus omnibus afflat honorem.
Contra alius rudis, informes ostendit et artus,
Hirsutumque supercilium, ac caudam sinuosam,
Ingratus visu, sonitu illætabilis ipso.———
Ergo ubi jam nautæ spumas salis ære ruentes
Incubuere mari, videas spumare reductis
Convulsum remis, rostrisque stridentibus æquor.
Tunc longe sale saxa sonant, tunc et freta ventis
Incipiunt agitata tumescere: littore fluctus
Illidunt rauco, atque refracta remurmurat unda
Ad scopulos, cumulo insequitur præruptus aquæ mons.———
Cum vero ex alto speculatus cærula Nereus
Leniit in morem stagni, placidæque paludis,
Labitur uncta vadis abies, natat uncta carina.———
Verba etiam res exiguas angusta sequuntur,
Ingentesque juvant ingentia: cuncta gigantem
Vasta decent, vultus immanes, pectora lata,
Et magni membrorum artus, magna ossa, lacertique.
Atque adeo, siquid geritur molimine magno,
Adde moram, et pariter tecum quoque verba laborem
Segnia: seu quando vi multa gleba coactis
Æternum frangenda bidentibus, æquore seu cum
Cornua velatarum obvertimus antennarum.
At mora si fuerit damno, properare jubebo.
Si se forte cava extulerit mala vipera terra,
Tolle moras, cape saxa manu, cape robora, pastor:
Ferte citi flammas, date tela, repellite pestem.
Ipse etiam versus ruat, in præcepsque feratur,
Immenso cum præcipitans ruit Oceano nox,
Aut cum perculsus graviter procumbit humi bos.
Cumque etiam requies rebus datur, ipsa quoque ultro
Carmina paulisper cursu cessare videbis
In medio interrupta: quiêrunt cum freta ponti,
Postquam auræ posuere, quiescere protinus ipsum
Cernere erit, mediisque incœptis sistere versum.
Quid dicam, senior cum telum imbelle sine ictu
Invalidus jacit, et defectis viribus æger?
Num quoque tum versus segni pariter pede languet: