Page:King Alfred's Old English version of St. Augustine's Soliloquies - Hargrove - 1902.djvu/115

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been validated.
TRUTH CANNOT PERISH.
51

hweðer wīsdōm þonne dēad wurde; oððe æft, gyf clēne man dēad wēre, hweðer clēnnesse þonne dēad wēre; oððe gyf sōðfæst[1] man dēad wēre, hweðer sōð þonne dēad wēre.

A. Nese, lā nese; nē mæg þæt nā gewurðan[2].

G. Wel þū hyt ongytst. Ac ic wolde witan hwæðer þū wēne þæt se wīsdōm[3] þonne gelænde, oððe sēo clēnnes, oððe sēo sōðfestnes, ðonne se man gewīte; oððe hwanon hēo ǣr cumen, oððe hwær hȳ sīen, gyf hī sīen; oððe hwæðer hī līchamlice sīen þe gāstlice. Forðām þes nis nān[4] twēo þæt ǣlc þing þæt ys[5] hwǣrhwugu is.

G. Æalla dēoplicu[6] is sēo ācsung, and winsumu tō witanne þām þe hyt witan mæg. Hwas byð þām wana þe þæt wāt?


A. Nullo modo.

R. Ergo, cum interit aliquid quod verum est, non interit veritas.

A. Quomodo autem interit aliquid verum? Non enim video.

R. Miror te istud quaerere: nonne ante oculos nostros millia rerum videmus interire? Nisi forte putas hanc arborem, aut esse arborem, sed veram non esse, aut certe interire non posse. Quamvis enim non credas sensibus, possisque respondere, ignorare te prorsus utrum arbor sit; tamen illud non negabis, ut opinor, veram esse arborem, si arbor est: non enim hoc sensu, sed intelligentia judicatur. Si enim falsa arbor est, non est arbor; si autem arbor est, vera sit necesse est.

A. Concedo istud.

R. Quid illud alterum? nonne concedis hoc genus rerum esse arborem, quod nascatur et interat?

A. Negare non possum.

R. Concluditur ergo aliquid quod verum sit, interire.

A. Non contravenio.

R. Quid illud? nonne tibi videtur intereuntibus rebus veris veritatem non interire, ut non mori casto mortuo castitatem?

A. Jam et hoc concedo, et magnopere quid moliaris, exspecto.

R. Ergo attende.

A. Isthic sum.

R. Verane tibi videtur ista sententia: Quidquid est, alicubi esse cogitur?

A. Nihil me sic ducit ad consentiendum.

  1. seoðfæst.
  2. gewurðam.
  3. si wisdom.
  4. man nan.
  5. æcl þincg þara hys.
  6. depplicu.