Page:Latin for beginners (1911).djvu/225

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.

CLEANING THE AUGEAN STABLES 201

tōtum annum cucurrerat — ita dīcitur — cervum iam dēfessum cēpit et ad Eurystheum portāvit.

Tum vērō iussus est Herculēs aprum quendam capere quī illō tempore agrōs Erymanthiōs vāstābat et hominēs illius locī magnopere perterrēbat. Herculēs laetē negōtium suscēpit et in Arcadiam celeriter sē recēpit Ibi mox aprum repperit. Ille autem, simul atque Herculem vidit, statim quam[1] celerrimē fugit et metū perterritus in fossam altam sēsē abdidit. Herculēs tamen summā cum difficultāte eum extrāxit, nec aper ūllō modō sēsē liberāre potuit, et vīvus ad Eurystheum portātus est.

LVIII. HERCULES CLEANS THE AUGE'AN STABLES AND KILLS THE STYMPHALIAN BIRDS

Deinde Eurystheus Herculī hunc labōrem multō graviōrem imperāvit. Augēas[2] quidam, quī illō tempore rēgnum Ēlidis[3] obtinēbat, tria milia boum[4] habebat. Hī ingentī[5] stabulō continēbantur. Hoc stabulum, quod per trīgintā annōs nōn pūrgātum erat, Herculēs intrā spatium ūnius diēī purgāre iussus est. Ille negōtium alacriter suscēpit, et prīmum labōre gravissimō maximam fossam fōdit per quam flūminis aquam dē montibus ad mūrum stabulī dūxit. Tum partem parvam mūrī dēlēvit et aquam in stabulum immīsit. Hōc modō fīnem operis fēcit ūnō diē facillimē.

Post paucōs diēs Herculēs ad oppidum Stymphālum iter fēcit; nam Eurystheus iusserat eum avīs Stymphālidēs occīdere. Hae avēs rōstra ferrea habēbant et hominēs miserōs dēvorābant ille, postquam ad locum pervenit, lacum vīdit in quō avēs incolēbant. Nūllō tamen modō Herculēs avibus adpropinquāre potuit; lacus enim nōn ex aquā sed ē līmō cōnstitit.[6] Denique autem avēs[7] dē aliquā causā perterritae in aurās volāvērunt et magna pars eārum sagittīs Herculis occīsa est.

  1. quam. What is the force of quam with a superlative?
  2. Augēās, pronounced in English Aw-je'as.
  3. Ēlidis, gen. case of Ēlis, a district of Greece.
  4. boum, gen. plur. of bōs. For construction see § 501. 1 1.
  5. ingentī stabulō, abl. of means, but in our idiom we should say in a huge stable.
  6. cōnstitit, from cōnstō.
  7. dē aliquā causā perterritae, frightened for some reason.