Page:Latin for beginners (1911).djvu/227

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
THE BELT OF HIPPOLYTE
203

LX. THE BELT OF HIPPOL'YTE, QUEEN OF THE AMAZONS

Gēns Amāzonum[1] dīcitur [2] omnīnō ex mulieribus fuisse. Hae cum virīs proelium committere nōn verēbantur. Hippolytē, Amāzonum rēgīna, balteum habuit pulcherrimum. Hunc balteum possidēre fīlia Eurystheī vehementer cupiēbat. Itaque Eurystheus iussit Herculem impetum in Amāzonēs facere. Ille multīs cum cōpiīs nāvem cōnscendit et paucīs diēbus in Amāzonum finīs pervēnit, ac balteum postulāvit. Eum trādere ipsa Hippolytē quidem cupīvit ; reliquīs tamen Amāzonibus[3] persuādēre nōn potuit. Postrīdiē Herculēs proelium commīsit. Multās hōrās utrimque quam fortissimē pugnātum est. Dēnique tamen mulierēs terga vertērunt et fugā salūtem petiērunt. Multae autem captae sunt, in quō numerō erat ipsa Hippolytē. Herculēs postquam balteum accēpit, omnibus captīvīs lībertātem dedit.

THE DESCENT TO HADES AND THE DOG CER'BERUS

Iamque ūnus modō ē duodecim labōribus relinquēbātur sed inter omnīs hic erat difficillimus. Iussus est enim canem Cerberum[4] ex Orcō in lūcem trahere.
HERCULES ET CERBERUS
Ex Orcō autem nēmō anteā reverterat. Praetereā Cerberus erat mōnstrum maximē horribile et tria capita habēbat. Herculēs postquam imperia Eurystheī accēpit, statim profectus est et in Orcum dēscendit. Ibi vērō nōn sine summō perīculō Cerberum manibus rapuit et ingentī cum labōre ex Orcō in lūcem et ad urbem Eurystheī trāxit.

Sīc duodecim labōrēs illī[5] intrā duodecim annōs cōnfectī sunt. Dēmum post longam vītam Herculēs ā deīs receptus est et Iuppiter filiō suō dedit immortālitātem.

  1. A fabled tribe of warlike women living in Asia Minor.
  2. omnīnō, etc., to have consisted entirely of women.
  3. Amāzonibus, § 501. 14.
  4. The dog Cerberus guarded the gate of Orcus, the abode of the dead.
  5. illī, those famous.