Page:On papal conclaves (IA a549801700cartuoft).djvu/238

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
222
APPENDIX.

licæ Sedis auctoritatem pertinentia, et Nos partim privatis litteris, partim etiam in vulgus emissis omni incessere contumelia minime veritus in persona Humilitatis Nostræ Apostolicæ Sedis sanctitatem dignitatemque violaverit? quid quod publicas commendaverit ephemeridas, quæ pravis infectæ doctrinis, et Sanctæ Sedi maximopere adversæ civilem illius principatum oppugnarent, atque alleo non obscure significaverit assentiri se nonnullis per suos fautores evulgatis libellis, qui propositiones falsas et omnino damnandas complecterentur?

'Gravia hæc quidem sunt, et reprobanda, in eo tamen reprobanda maxime, planeque non ferenda, qui Episcopali et Cardinalitia dignitate insignitns, Catholicam tueri ac propagare doctrinam, peculiarem erga Beatissimi Petri Sedem exhibere reverentiam, ejusdemque honorem, jura, privilegia servare ac promovere omni ope debeat, quemadmodum sese interposita juramenti fide in accipiendis Cardinalitiis insignibus obstrinxerat. Itaque quum tres et eo amplius anni elapsi fuerint, ex quo memoratus Cardinalis pertinaciæ culpa, aliisque excessibus insordescat, nullamque faciat spem ad bonam se frugem recipiendi, quumque scriptis in vulgus editis perversis ac turbulentis fidelium animos perturbet, ac transversos agat; quaque ornatus est dignitate in religion is detrimentum, et Romanæ Ecclesiæ dedecus abutatur; ne hoc tantum malum serpat latins, ac roboretur, Nobis qui dati sumus speculatores domni Israel providendum omnino est, aliaque præcavenda pericula, quæ Ecclesiæ Dei exinde impendere noscamus. Proinde ipso vigilantiæ pastoralis officio, quantumvis inviti,