Page:On papal conclaves (IA a549801700cartuoft).djvu/237

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
APPENDIX.
221

litteris ad melius informatum Pontificem provocationem palam interjecerit; atque ad eludendam, si fieri posset, Apostolicæ Sedis auctoritatem illud adhibuerit effugii genus, quod ii plerumque adhibuerunt, qui S. Sedis sententiam declinare niterentur; quam quidem appellationem prædecessores nostri Romani Pontifices merito rejecerunt ac reprobarunt. Atque in hujusmodi causa absurda prorsus erat ea provocatio, quippe quod memorati Cardinalis admissa sic erant extra dubitationem posita, ita certa atque explorata omnibus, ut nulla possent tergiversatione celari.

'Neque vero hie se continuit, sed Litteris ad utrumque Clerum, et Populum Sabil1ensem et Sublaquensem missis, et vero etiam quaquaversus diffusis, asseruit, ac propugnavit irritas prorsus esse, et nullius vis ac roboris ad quoslibct canonicos effectus Apostolicas nostras Litteras, quibus interdictum illi est jurisdictionis exercitium; nulla legitima potestate pollere præpositos a Nobis administratores, eosque tamquam furtive, ac per vim suum in ovile immissos existimandos; se unum legitimum pastorem habendum, sibi proinde obedientiam præstandam. Atque eo progressus est, ut per epistolam typis editam audacter a Nobis petierit, ut memoratas Nostras Apostolicas Litteras revocaremus, utpote injustas ac nullius vis, atque efficaciæ; absisteremus aliquando ab ipso injuste insectando; sibique integrum esse affirmaverit interdictam per Nos jurisdictiollcm in utraque Diœcesi exercere tam in foro interno, quam externo.

'Quid quod suis in scriptis in lucem editis plura congessit ad minuendam deprimendamque Aposto-