Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/128

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
114
Ilium precatus, 'ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me et ego in Te, ut et ipsi in Nobis unum sint';[1] cui precationi fieri nunquam potest, ut Divinus non adnuat Pater.

Nobis autem, Venerabiles Fratres, nihil optabilius est quam ut eum fructum quern maxime salutarem ac faustum Ecclesiæ universæ fore ducimus, ex hac eadem vestra cum Apostolica Sede conjunctione capiamus. Jamdiu enim animo agitavimus, quod pluribus etiam Venerabilium Fratrum Nostrorum pro rerum adjunctis innotuit, ac illud etiam, ubi primum optata Nobis opportunitas aderit, efficere aliquando posse confidimus, nempe ut sacrum œcumenicum et generale omnium Episcoporum Catholici Orbis habeamus Concilium, quo collatis consiliis conjunctisque studiis necessaria ac salutaria remedia, tot præsertim malis quibus Ecclesia premitur, Deo adjuvante adhibeantur. Ex hoc profecto uti maximam spem habemus eveniet, ut Catholicæ veritatis lux errorum tenebris, quibus mortalium mentes obvolvuntur amotis, salutare suum lumen diffundat, quo illi veram salutis et justitiæ semitam, adspirante Dei gratia, agnoscant et instent. Ex hoc item eveniet, ut Ecclesia veluti invicta castrorum acies ordinata hostiles inimicorum conatus retundat, impetus frangat, ac de ipsis triumphans Jesu Christi Regnum in terris longe lateque propaget ac proferat.

Nunc vero ut vota Nostra impleantur, utque Nostræ vestræque curæ uberes justitiæ fructus Christianis afferent populis, ad Deum omnis justitiæ et bonitatis fontem erigamus oculos, in quo omnis plenitude præsidii, et gratiæ ubertas sperantibus collocata est. Cum autem advocatum apud Patrem habeamus Jesum Christum Filium Ejus, Pontificem magnum qui penetravit Cœlos, qui semper vivens interpellat pro nobis, quique in admirabili Eucharistiæ Sacramento nobiscum est omnibus diebus usque ad consummationem saeculi, hunc Redemptorem amantissimum, Venerabiles Fratres, ponamus ut signaculum super cor nostrum, ut signaculum super brachium nostrum, atque ad altare illud, ubi ipse Auctor gratiæ thronum misericordiæ constituit, ubi omnes qui laborant et onerati sunt, reficiendi cupidus expectat, nostras assidue preces omni cum fiducia deferamus. Eum itaque sine intermissione humiliterque obsecremus, ut Ecclesiam suam a tantis calami tatibus et omni discrimine eruat, eique lætam pacis vicem, victoriamque de hostibus donet, ut Nobis ac Vobis novas

  1. S. Joan. xvii. 21