Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/129

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
115
usque vires ad sui Nominis gloriam provehendam addat, ut illo igne quem venit mittere in terras hominum animos inflammet, ac errantes omnes potenti sua virtute ad salutaria consilia convertat. Vestræ autem pietatis erit, Venerabiles Fratres, illud omni ope curare ut crediti vobis fideles in cognitione Domini Nostri Jesu Christi in dies crescant, Eumque in Sacramento Augusto præsentem, constanti fide venerentur, redament ac frequenter invisant, nihilque erit vestro studio curaque dignius, quam ut, vigilantibus ad Ejus aram ignibus, vigilet etiam in cordibus fidelium gratus pietatis sensus, vigilet indeficiens flamma caritatis.

Quo vero facilius Deus ad obsecrationes nostras aurem suam propitius inclinet, semper et enixe petamus suffragia, primum quidem Deiparæ Virginis Mariae Immaculatæ, quo nullum apud Deum potentius patrocinium; deinde Sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, quorum Natalitia acturi sumus, nec non omnium Cœlitum Sanctorum qui cum Christo regnantes in Cœlis munera divinæ largitatis hominibus sua deprecatione conciliant.

Denique Vobis, Venerabiles Fratres, ac aliis omnibus Venerabilibus Fratribus Catholicarum gentium Episcopis, item fidelibus omnibus Vestræ atque illorum curæ concreditis, quorum pietatis et amoris eximia semper testimonia accepimus et continenter in dies experimur, singulis universis Apostolicam Nostram Benedictionem cum omni felicitatis voto conjunctam, ex iutimo corde amantissime impertimus.

h 2