Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/132

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
118
Pichio, ejusque duodeviginti sociis, et binis gloriosissimis Confessoribus Paulo a Cruce, Leonardo a Portu Mauritio, ac duabus clarissimis Virginibus Marias Franciscæ a vulneribus Domini Nostri Jesu Christi, et Germanæ Cousin. Qui omnes etiamsi eadem nostra circumdati infirmitate, et peregrini hic in terris, multisque tribulationibus, ac periculis subjecti, tamen inconcussa in Deum fide ac firmissima spe, et summa caritate incensi, ac pari in proximum dilectione insignes, mortificationem Christi in corpore circumferentes, et conformes facti imaginis Filii Dei, asperrima quæque pro Christi amore perpessi de carne, mundo, ac sævissimo Dæmone splendide triumpharunt, ac sanctitatis splendore, mirisque prodigiis Catholicam illustrarunt Ecclesiam, et clarissima nobis imitanda virtutum omnium reliquerunt exempla. Nunc vero facti amici Dei in cœlesti Jerusalem induti stolis albis exsultant in gloria, et inebriantur ab ubertate domus Dei, propterea quod Dominus lætificat eos in gaudio cum vultu suo, et torrente voluptatis potat eos, ac fulgentes sicut sol coronati possident palmam, et regnant cum Christo in æternum, Eumque pro nobis exorant, cum de propria immortalitate securi, sint adhuc de nostra salute solliciti.

Humiles igitur, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, Deo totius consolationis agamus gratias, quod inter tantas, quibus affligimur, Ecclesiæ, civilisque societatis calamitates, et pericula, per hos clarissimos Martyres, Confessores, et Virgines nova ac valida Ecclesiæ suæ sanctæ præsidia, et illustria fidelibus populis virtutum documenta dare sit dignatus. Summo autem studio insignia horum Sanctorum vestigia sectemur, et iccirco ejusdem fidei, spei, caritatisque in Deum spiritu magis in dies inflammati terrestria despiciamus, et cœlestia unice spectemus, atque alacriori usque pede per semitas Domini ambulemus, et abnegantes sæcularia desideria sobrie, juste, ac pie vivamus, et omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles[1] per bona opera certam nostram vocationem, et electionem facere studeamus.

Sed jam liceat Nobis cum omni humilitate, et fiducia, levare oculos Nostros ad Te, Domine Deus Noster, qui dives in misericordia omnipotentiam Tuam parcendo maxime, et miserando manifestas. Intuere propitius et respice Ecclesiam Tuam sanctam tot undique jactatam procellis, et humanam societatem tot agitatam

  1. S. Petr. Epist. 1. c. 3, v. 8.