Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/131

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
117
præsideres religione divina, quam dominatione terrena.[1] Hi sunt conjuncti Viri habentes splendidas vestes, Viri misericordiæ, ac nostri veri patres, verique pastores, qui nos per Evangelium genuerunt. Quis autem Petro gloriosior? qui divino illustratus lumine primus omnium agnovit, omnibusque patefecit altissimum Majestatis æternæ arcanum, et confitendo Christum Dominum vivi Dei esse Filium, validissima invictaque nobis credendi fundamenta constituit.[2] Ipse firmissima est petra, supra quam æterni Patris Filius Ecclesiam suam tanta soliditate fundavit, ut adversus eam portæ inferi prævalere nunquam possint. Ipsi a Christo Domino traditæ sunt claves regni cælorum, et suprema commissa potestas, et cura pascendi agnos et oves, confirmandi Fratres, ac universam regendi Ecclesiam, et cujus fides nunquam defectura, neque in suis successoribus, qui in hac Romana Cathedra sunt collocati. Quis beatior Paulo? qui a Domino electus, ut portaret nomen suum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel,[3] pro suarum remuneratione virtutum tertium raptus ad cœlum cœlestia secreta cognovit, ut Ecclesiarum futurus Doctor inter Angelos disceret, quod inter homines prædicaret.[4] Hi beatissimi Petrus et Paulus sacramentum novæ legis uno spiritu prædicantes omnia pericula, difficultates, labores, pœnas, cruciatusque constanter pro Domino perpessi, Christi nomen et religionem in Gentes invexerunt, et Paganam philosophiam vicerunt, Idololatriam e solio deturbarunt, ac sanctissimis suis gestis, scriptisque evangelicæ veritatis lucem longe lateque diffuderunt, cum in omnem terram exiverit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum, ac sub unius passione diei doctrinam suam pio sanguine et morte fortissima consecrarint. Itaque, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, eorumdem Apostolorum gloriam solemni ritu, et maxima lætitia concelebrantes, et sacros eorum cineres, ad quos feliciter stamus, omni veneratione prosequentes, clarissima illorum gesta sermonibus praedicemus, atque in primis eorum virtutes ornni studio imitemur.

Jam vero summo quoque gaudio perfundimur, quandoquidem Deus Nobis tribuit hoc felicissimo die Sanctorum cultum, et honores decernere invictis Christi Martyribus Josaphat Kuncevicio Polocensi Ruthenorum Antistiti, Petro Arbuesio, Nicolao

  1. S. Leo Serm. 82, al. 80, in Natali Apostolorum Petri et Pauli.
  2. S. Maximus Homil. 68 in Natali Apostolorum Petri et Pauli.
  3. Act. Apost. ix. 15.
  4. S. Maximus ibidem.