Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/135

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
121
Hanc vero lætandi causam Tu maximam nobis præstas, dum tot nova sanctorum nomina fastis Ecclesiæ inscribens homines potenter edoces, quanta sit quamque iuexhausta matris Ecclesiæ fœcunditas. Hanc triumphantium gloriosus martyrum sanguis exornat; hanc inviolatæ confessionis candida induit virginitas, hujus floribus nee rosae nee lilia desunt. Tu, cœlestia virtutum præmia mortalibus ostendens, oculos a rerum inanium conspectu ad jucundam cœli gloriam erigere doces. Tu, dum homines mirandis ingenii sui industriæque operibus exsultant, triumphale sanctorum Dei vexillum attollens illos admones, ut, super ipsam rerum adspectabilium et gaudiorum humanorum pompam ac speciem, oculos ad Deum omnis sapientiæ et pulchritudinis fontem convertant, ne ii, quibus dictum fuit 'Subjicite terram et dominanimi' obliviscantur unquam supremi illius præcepti, 'Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies.'

Ast qui suspicientes cœlestem Jerusalem, novorum sanctorum gloria gestientem, mirabilia Domini humili corde agnoscimus et profitemur, magis etiam ad hæc celebranda incendimur, dum hodierna sæculari solemnitate immotam contemplamur petræ illius firmitatem, super quam Dominus ac Redemptor noster Ecclesiæ suæ molem perpetuitatemque constituit. Divina enim virtute factum cernimus, ut Petri Cathedra, organum veritatis, unitatis centrum, fundamentum et propugnaculum libertatis Ecclesiæ, tot inter rerum adversitates et non intermissa hostium molimina octodecim jam elapsis plane sseculis, stet firma incolumisque; dum regna et imperia surgunt ruuntque vicissim, stet veluti secura pharus in procelloso vitas asquore mortalium iter dirigens, tutamque stationem et portum salutis sua luce commonstrans.

Hac fide, hisce sensibus ducti loquebamur olim, Beatissime Pater! cum ante quinquennium Tuo throno adstantes sublimi Tuo ministerio debitum testimonium dedimus, votaque pro Te, pro civili Tuo principatu, pro justitiæ ac religionis causa palam nuncupavimus. Hac fide ducti verbis scriptoque eo tempore professi sumus, nihil nobis potius et antiquius esse, quam ut quæ Tu Ipse credis ac doces, nos quoque credamus et doceamus, quos rejicis errores, nos item rejiciamus. Te duce unanimes incedamus in viis Domini, Te sequamur, Tibi adlaboremus ac Tecum pro Domino in omne discrimen fortuuamque parati decertemus. Cuncta hæc, quæ tunc declaravimus, nunc denuo piissimo cordis sensu confirmamus, idque universo orbi testatum esse volumus;