Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/136

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
122
grato simul recolentes animo, plenoque laudantes assensu, quæ a Te in salutem fidelium et Ecclesiæ gloriam ab eo quoque tempore gesta fuerunt.

Quod enim Petrus olim dixerat, 'non possumus quæ vidimus et audivimus non loqui,' Tu pariter sanctum et solemne habuisti, ac nunquam non habere luculenter demonstras. Non enim unquam obticuit os Tuum. Tu æternas veritates annunciare, Tu sæculi errores, naturalem supernaturalemque rerum ordinem atque ipsa ecclesiasticæ civilisque potestatis fundamenta subvertere minitantes, apostolici eloquii gladio configere, Tu caliginem novarum doctrinarum pravitate mentibus offusam dispellere, Tu quæ necessaria ac salutaria sunt tum singulis hominibus, turn Christianæ familiæ, tum civili societati, intrepide effari, suadere, commendare supremi Tui ministerii es arbitratus; ut tandem cuncti assequantur quid hominem Catholicum tenere, servare ac profiteri oporteat. Pro qua eximia cura maximas Sanctitati Tuæ gratias agimus, habituri sumus sempiternas; Petrumque per os Pii locutum fuisse credentes, quæ ad custodiendum depositum a Te dicta, confirmata, prolata sunt, nos quoque dicimus, confirmamus, annuntiamus, unoque ore atque animo rejicimus omnia, quæ divinæ fidei, saluti animarum, ipsi societatis humanae bono adversa, Tu ipse reprobanda ac rejicienda judicasti. Firmum enim menti nostræ est, alteque defixum, quod Patres Florentini in decreto unionis unanimes definiverunt: Romanum Pontificem 'Christi Vicarium, totiusque Ecclesia caput et omnium Christianorum Patrem et Doctorem existere, et ipsi in beato Petro pascendi, regendi ac gubernandi Universalem Ecclesiam a Domino Nostro Jesu Christo plenam potestatem traditam esse.'

Sed alia præterea sunt, quæ nostram in Te caritatem, gratosque animi sensus provocant. Magna enim cum jucunditate admiramur heroicam illam virtu tern, qua perniciosis sæculi machinationibus obsistendo, dominicum gregem in via salutis servare, contra seductiones erroris munire, contra vim potentium et falsorum sapientum astutiam tueri adnisus es. Admiramur studium illud fatigari nescium, quo emolumenta universæ Ecclesiæ, apostolica providentia Orientis et Occidentis populos complexus, promovere nunquam destitisti. Admiramur magnificum illud, quod generi hominum in pejus quotidie ruenti Pastori boni spectaculum exhibes, ipsorum etiam veritatis inimicorum animos percellens, oculosque ad se vel invitos ipsa rerum præstantia et dignitate convertens.