Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/137

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
123
Perge igitur Pastorum Pastoris vicaria potestate fungens, divini Tui muneris partes Deo confisus tueri; perge vitæ æternæ subsidiis pascere Tibi creditas oves; perge sanare contritiones Israel, et agnos Christi quærere qui perierant. Faxit Deus Omnipotens, ut, qui amoris Tui et officii sui immemores voci Tuæ adhuc resistunt, meliora secuti consilia ad Te tandem redeuntes, luctum Tuum in gaudium convertant. Tuarum pastoralium curaruoi fructus, divina benignitate adspirante, incrementum capiant in dies; felix animarum conversio, quam Deus Te administro quotidie operatur, magis magisque amplificetur; Tuque virtutum Tuarum vi et glorioso laborum successu animabus Christo lucrifactis, prolatisque regrii ejus finibus, cum Domino et Magistro vere exclamare possis, 'Omne, quod dat mihi Pater, ad me veniet.'

Hæc immo, Beatissime Pater, salutaris ac felicioris ævi indicia conspiciuntur. Testis amor ille, quern cunctarum nationum fideles ad quævis pro Te exantlanda parati commonstrant, dum vires corporis et animi atque adeo vitam ipsam pro Ecclesiæ juribus et Apostolicæ Sedis gloria adserenda impendere ac dicare gestiunt. Testis prona illa Catholicarum mentium reverentia, quæ te supremum Pastorein cupide intuetur, quæ Apostolicæ Cathedræ oracula lætanter excipit, iisque firmissirno adsensu et obsequio adhasrere gloriatur. Testis ilia filialis animi indoles, qua populus Christianus vestigia fidelium sequens, qui olim ad pedes Apostolorum facultates suas sponte deferebant, rerum Tuarum angustiis hucusque occurrit, et contineuter eas sublevare non desinit. Hæc filialis argumenta pietatis intimo pectore commoti cernimus, nunquam non operam daturi, ut sacer hie ignis in cordibus fidelium accensus foveatur et vigeat, utque turn nostro turn cleri totius exemplo ariimati omnes præclaram illam voluntatem ac liberalitatem provehant, Tibique ad æternam eorum salutem plenius procurandam temporalia adjumenta suppeditent.

Qui autem fidelium omnium erga Te pietate tantopere afficimur, Beatissime Pater, peculiaris gaudii fructum capimus ex ilia fide, ex illo amore et obsequio, quo digni æternæ Urbis cives Te Patrem, Te Principem indulgentissimum complectuntur. Felicem populum ac vera sapientem! qui novit quæ sibi amplitude et gloria ex Petri Sede in Urbe constituta proveniat, qui intelligit non alios terminos divinæ erga se benignitati definitos fore, quam quos ipse sibi in sua erga Christi Vicarium observantia et in Principem Sacratissimum amore constituerit. Hæc concupisce,