Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/154

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
140
et per collata Catholici orbis suffragia necessitatem ejus ad liberum Ecclesiæ regimen assereretis.

Dilectum vero populum Romanum, indubiaque et clarissima ejus obsequii in Nos et dilectionis indicia meritis laudibus prosequenda duxistis; quo et alacriores ipsi adjiceretis animos, et eum vindicaretis a conflatis in ipsum calumniis, et fœdam illis sacrilegæ proditionis notam inureretis, qui, felicitatis populi obtentu, Romanum Pontificem e solio deturbare conantur.

Et dum arctioribus mutuæ caritatis nexibus per hunc conventum obstringere studuistis omnes orbis Ecclesias, hoc etiam præstitistis, ut uberiore evangelico spiritu repleti ad Beatissimi Petri Principis Apostolorum et Pauli doctoris gentium cineres fortiores inde discederetis ad perrumpendas hostium phalanges, ad tuenda religionis jura, ad unitatis studium creditis plebibus efficacius ingerendum.

Quod sane votum apertius etiam se prodit in eo communi Concilii œcumenici desiderio, quod omnes non modo perutile sed et necessarium arbitramini. Superbia enim humana, veterem ausum instauratura, jamdiu per commentitium progressum civitatem et turrim extruere nititur, cujus culmen pertingat ad cœlum, unde demum Deus ipse detrahi possit. At Is descendisse videtur inspecturus opus, et ædificantum linguas ita confusurus, ut non audiat unusquisque vocem proximi sui: id enim animo objiciant Ecclesiæ vexationes, miseranda civilis consortii conditio, perturbatio rerum omnium, in qua versamur.

Cui sane gravissimæ calamitati sola certe objici potest divina Ecclesiæ virtus, quæ tunc maxime se prodit, cum Episcopi a Summo Pontifice convocati, eo præside, conveniunt in nomine Domini de Ecclesiæ rebus acturi. Et gaudemus omnino, prævertisse vos hac in re propositum jamdiu a Nobis conceptual commendandi sacrum hunc cœtum ejus patrocinio, cujus pedi a rerum exordio serpentis caput subjectum fuit, quæque deinde universas hæreses sola interemit. Satisfacturi propterea communi desiderio jam mine nunciamus, futurum quandocumque Concilium sub auspiciis Deiparæ Virginis ab omni labe immunis esse constituendum, et eo aperiendum die, quo insignis hujus privilegii ipsi collati memoria recolitur.

Faxit Deus, faxit Immaculata Virgo, ut amplissimos e saluberrimo isto consilio fructus percipere valeamus. Interim vero Ipsa validissimo suffragio suo præsentibus necessariam adjunctis opem