Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/155

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
141
Nobis imploret. Deusque ejus precibus exoratus misericordiæ suæ divitias in Nos universamque Ecclesiam effundat. Nos certe amantissimi gratissimique animi sensu non extinguendo compulsi, enixe vobis adprecamur a Deo quidquid spirituali emolumento vestro, quidquid plebium vobis commissarum provectui, quidquid religionis et justitiæ tutelæ, quidquid civilis societatis tranquillitati bene vertere possit. Et quoniam aliquot e vobis a peculiaribus populorum suorum necessitatibus coactos, citius anobis discessuros esse comperimus; iis, si temporis angustiæ singulos nobis complecti non sinant, in præsentiarum omnia ominamur secunda, et effuso cordis affectu bene precamur. Universis vero supernorum omnium bonorum copiosique divini auxilii auspicem, simulque præcipuæ benevolentiæ Nostræ et grati animi testem, Benedictionem Apostolicam ex imo pectore depromptam peramanter impertimus.

LONDON
PRINTED BY SPOTTISWOODE AND CO.
NEW-STREET SQUARE