Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/480

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
166
THE VATICAN COUNCIL.
populus de vera doctrina reapse dubitare inciperet, neoterici autem gloriantes assererent, Concilium ob argumenta ab ipsis allata siluisse. Quinimmo silentio hoc semper abuterentur, ut Apostolicae Sedis iudiciis et decretis circa fidem et mores palam obedientiam negarent, sub praetextu quod Romanus Pontifex in eiusmodi iudiciis falli potuerit.

Publicum itaque rei christianae bonum postulare videtur, ut Sacrosanctum Concilium Vaticanum, Florentinum decretum de Romano Pontifice denuo profitens et uberius explicans, apertis, omnemque dubitandi locum praecludentibus verbis sancire velit supremam, ideoque ab errore immunem esse eiusdem Romani Pontificis auctoritatem, quum in rebus fidei et morum ea statuit ac praecipit, quae ab omnibus christifidelibus credenda et tenenda, quaeve reiicienda et damnanda sint.

Non desunt quidem qui existiment, a catholica hac veritate sancienda abstinendum esse, ne schismatici atque haeretici longius ab Ecclesia arceantur. Sed in primis catholicus populus ius habet, ut ab Oecumenica Synodo doceatur, quid in re tam gravi, et tam improbe nuper impugnata, credendum sit, ne simplices et incautos multorum animos perniciosus error tandem corrumpat. Idcirco etiam Lugdunenses et Tridentini Patres rectam doctrinam stabiliendam esse censuerunt, etsi schismatici et haeretici offeiiderentur. Qui si sincera mente veritatem quaeranfc, non absterrebuntur sed allicientur, dum ipsis ostenditur, quo potissimum fundamento catholicae Ecclesiae unitas et firmitas nitatur. Si qui autem, vera doctrina ab Oecumenico Concilio definita, ab Ecclesia deficerent, hi riumero pauci et iamdudum in fide naufragi sunt, praetextum solummodo quaerentes, quo externa etiam actione ab Ecclesia se eximant, quam inter no sensu iam deseruisse palam ostendunt. Hi sunt, qui catholicum populum continuo turbare non abhorruerunt, et a quorum insidiis Vaticana Synodus fideles Ecclesiae filios tueri debebit. Catholicus enimvero populus, semper edoctus et assuetus, Apostolicis Romani Pontificis decretis plenissimum mentis et oris obsequium exhibere, Vaticani Concilii sententiam de eiusdem suprema et ab errore immuni auctoritate laeto fidelique animo excipiet.