Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/479

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
APPENDIX.
165
Quo evidentins vero catholica veritas praedicabatur, eo vehementius, tam libellis quam ephemeridibus, nuperrime impugnata est, ut catholicus populus contra sanam doctrinam commoveretur, ipsaque Vaticana Synodus ab ea proclamanda absterreretur.

Quare, si antea de opportunitate istius doctrinae in hoc Oecumenico Concilio pronuntiandae a pluribus dubitari adhuc potuit, mine earn definire necessarium prorsus videtur. Catholica enim doctrina iisdem plane argumentis denuo impetitur, quibus olim homines, proprio iudicio condemnati, adversus earn utebantur; quibus, si urgeantur, ipse Romani Pontificis primatus, Ecclesiaeque infallibilitas pessumdatur; et quibus saepe deterrima convicia contra Apostolicam Sedem admiscentur. Immo acerbissimi catholicae doctrinae impugnatores, licet catholicos se dicant, blaterare non erubescunt, Florentinam Synodum, supremam Romani Pontificis auctoritatem luculentissime profitentem, oecumenicam non fuisse.

Si igitur Concilium Vaticanum, adeo provocatum, taceret et catholicae doctrinae testimonium dare negligeret, tunc catholicus

    sunt accipienda, quae tenuit ac tenet haec Romana beatissimi Petri cathedra, quae omnium Ecclesiarum mater et magistra, fidem a Christo Domino traditam integram inviolatamque semper servavit, eamque fideles edocuit, omnibus ostendens salutis semitam et incorruptae veritatis doctrinam.

    5. Concilium primum provinciale Westmonasteriense, anno 1852 habitum, profitetur: 'Cum Dominus noster adhortetur dicens: Attendite ad petram, unde excisi estis; atteudite ad Abraham, patrem vestrum: aequum est, nos, qui immediate ab Apostolica Sede fidem, sacerdotium, veramque religionem accepimus, eidem plus ceteris amoris et observantiae vinculis adstringi. Fundamentum igitur verae et orthodoxae fidei ponimus, quod Dominus noster Iesus Christus ponere voluit inconcussum, scilicet Petri cathedram, totius orbis magistram et matrem, S. Romanam Ecclesiam. Quidquid ab ipsa semel definitum est, eo ipso ratum et cerium tenemus; ipsius traditiones, ritus, pios usus et omnes apostolicas constitutiones, disciplinam respicientes, toto corde amplectimur et veneramur. Summo denique Pontifici obedientiam et reverentiam, ut Christi Vicario, ex animo profitemur, eique arctissime in catholica communione adhaeremus.'

    6. Quingenti prope Episcopi, ex toto terrarum orbe ad agenda solemnia saecularia Martyrii Sanctorum Petri et Pauli anno 1867 in hac alma Urbe congregati, minime dubitarunt, Supremum Pontificem Pium IX hisce alloqui verbis: 'Petrum per os Pii locutum fuisse credentes, quae ad custodiendum depositum a Te dicta, confirmata, prolata sunt, nos quoque dieimus, confirmamus, annunciamus, unoque ore atque animo reiicimus omnia, quae divinae fidei, saluti animarum, ipsi societatis humanae bono adversa, Tu ipse reprobanda ac reiicienda iudicasti. Firmum enim menti nostrae est, alteque defixum, quod Patres Florentini in decreto unionis definierunt: Eomanum Pontificem Christi Vicarium, totius Ecclesiae caput et omnium Christianorum Patrem et Doctorem exsistere.'