Page:Petri Privilegium - Manning.djvu/478

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
164
THE VATICAN COUNCIL.
siam a Domino nostro lesu Christo plenam potestatem traditam esse.' Ipsa quoque sana ratio docet, neminem stare posse in fidei communione cum Ecclesia catholica, qui eius capiti non consentiat, quum ne cogitatione quidem Ecclesiam a suo capite separare liceat.

Attamen fuerunt atque adhucdum sunt, qui, catholicorum nomine gloriantes, eoque etiam ad infirmorum in fide perniciem abutentes, docere praesumant, eam sufficere submissionem erga Romani Pontificis auctoritatem, qua eius de fide moribusque decreta obsequioso, ut aiunt, silentio, sine interno mentis assensu, vel provisorie tantum, usquedum de Ecclesiae assensu vel dissensu constiterit, suscipiantur.

Hacce porro perversa doctrina Romani Pontificis auctoritatem subverti, fidei unitatem dissipari, erroribus campum amplissimum aperiri, tempusque late serpendi tribui, nemo non videt.

Quare Episcopi, catholicae veritatis custodes et vindices, his potissimum temporibus connisi sunt, ut supremam Apostolicae Sedis docendi auctoritatem synodalibus praesertim decretis et communibus testimoniis tuerentur.[A 1]

  1. 1. Concilium provinciale Coloniense, anno 1860 celebratum, cui, praeter eminentissimum Cardinalem et Archiepiscopum Coloniensem, Ioannem de Geissel, quinque subscripserunt Episcopi, diserte docet: 'Ipse (Romanus Pontifex) est omnium Christianorum pater et doctor, cuius in fidei quaestionibus per se irreformabile est indicium.'

    2. Episcopi in Concilio provinciali Ultraiectensi anno 1865 congregati apertissime edicunt: '(Romani Pontificis) indicium in iis, quae ad fidem moresque spectant, infallibile esse, indubitanter retinemus.'

    3. Concilium provinciale Colocense, anno 1860 celebratum, haec statuit: 'Quemadmodum Petrus erat … doctrinae fidei magister irrefragabilis, pro quo ipse Dominus rogavit, ut non deficeret fides eius …; pari modo legitimi eius in cathedrae Romanae culmine successores … depositum fidei summo et irrefragabili oraculo custodiunt … Unde propositiones cleri gallicani anno 1682 editas, quas iam piae memoriae Georgius Archiepiscopus Strigoniensis una cum ceteris Hungariae Praesulibus eodem adhuc anno publice proscripsit, itidem reiicimus, proscribimus, atque cunctis Provinciae huhis fidelibus interdicimus, ne eas legere vel tenere, multo minus docere auderent.'

    4. Concilium plenarium Baltimorense, anno 1866 coactum, in decretis, quibus 44 Archiepiscopi et Episcopi subscripserunt, inter alia haec docet: 'Viva et infallibilis auctoritas in ea tantum viget Ecclesia, quae a Christo Domino supra Petrum, totius Ecclesiae caput, principem et pastorem, cuius fidem nunquam defecturam promisit, aedificata, suos legitimos semper habet Pontifices, sine intermissione ab ipso Petro ducentes originem, in eius cathedra collocatos, et eiusdem etiam doctrinae, dignitatis, honoris et potestatis haeredes et vindices. Et quoniam ubi Petrus, ibi Ecclesia, ac Petrus per Romanurn Pontificem loquitur et semper in suis successoribus vivit et iudicium exercet, ac praestat quaerentibus fidei veritatem; idcirco divina eloquia eo plane sensu